14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

qui si assistere recusaverint seu ab ecclesia absentes fuerint poenam in conciliis

provincialibus praescriptam subeant, et illis absentibus vel impeditis

succedant ordine alii canonici inferiores aliis, idque munus praestent; possit

tamen archipresbiter aliquando ob exiguum canonicorum numerum in

diaconatus et subdiaconatus functionibus uti opera et ministerio capellanorum

titularium eiusdem ecclesiae.

Constituatur ex canonicis per hebdomadam, aliove certo tempore in

orbem magister chori, qui pondus officii regendi sustineat, aliaque munera

praestet ex praescripto concilii provincialis. Sit etiam punctator qui curet,

et alia in officio subeundo praestabit, quae concilio provinciali primo et

quarto hoc in genere sancita sunt. Constituatur item thesaurarius unus ex

canonicis per annum, qui distributiones quotidianas unicuique pro rata

portione laboris et officii distribuet ex decretis provincialibus. Constituatur

unus ex canonicis magister caeremoniarum, qui in divinis officiis tanquam

magister sit, et ea omnia praestet quae a concilio provinciali primo

praescripta sunt. Campanae pulsentur ad mandatum reverendi archipresbiteri

pro divinis officiis in ecclesia celebrandis. [f. 220r] Fiat tabella quando

et quomodo ad divina officia conveniendum sit in choro versandum, ab eo

recedendum ad praescriptum concilii provincialis primi et quarti, quae

appensa sit in sacristia. Canonici, cum ex obligatione canonicatus missam

parvam celebrant, praesentes in choro censeantur, si quando tempore divinorum

celebrant ex praescripto tabellae archipresbiteri cura conficiendae

aut alias eius iussu, aliter vero careant distributione illius officii a quo

absunt. Archipresbiter item et canonici in confessionibus, aut in alio curae

munere occupati, praesentes in choro censeantur.

Cum in ecclesia hac insigni praebenda aut stipendium interpreti theologiae

adhuc re ipsa assignatum non sit, reverendissimi ordinarii, aut eiusdem

ecclesiae archipresbiteri, et capituli assensu iam praestito, accedente etiam

assensu sanctae Sedis apostolicae quantum opus praedictus illustrissimus

visitator praebendam canonicatus nuncupatam Sancti Eusebii sine praeiudicio

presbiteri Iohannis Antonii Marchae ultimi possessoris ad praescriptum

concilii Tridentini in theologalem erexit, et erigit, cum praesertim accesserit

consensus ipsius presbiteri Iohannis Antonii in actis visitationis praestitus,

mandavitque ut dum effectum non habet haec erectio, interim fructus qui

percipiuntur ex praebenda canonicatus derelicti a presbitero Liberali absente,

donec theologalis vacaverit assignentur alicui theologo regulari idoneo

338

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!