14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

Ne in posterum cadavera humentur extra ecclesiam parochialem in aliis

ecclesiis, nisi quibus iure permissum est, sed omnia humentur in ecclesia ipsa

praepositurali sita in castro, eiusve coemiterio. Si quis vero quovis praetextu

prohibire, seu quovis modo per se, [f. 198v] vel alios directe vel indirecte

impedire, quominus libere ad praedictam ecclesiam deferri, vel ibi humari

valeant, si communitas erit poena interdicti afficiatur, si vero homines particulares

cuiusvis dignitatis, auctoritatis et potestatis sint, ipso facto subeant

poenam excomunicationis, et alias poenas et censuras a sacris canonibus et

institutionibus summorum pontificum pro immunitate et libertate ecclesiae

constituta. Nundinae, mercatusve ne festis diebus fiant sub poenis, quae

continentur in bulla Pii quinti et decretis provincialibus, ac praeterea cessandi

a divinis in ecclesia archipresbiterali et claudendi eius portas; quam poenam

statim exequatur archipresbiter donec cessetur a mercatu vel nundinis.

Praepositus manuteneat clericum ex fructibus beneficii, qui idoneus sit,

et semper in habitu, et tonsura incedat, pro cuius alimentis concurrat

capellanus, qui eligatur a communitate ex testamento quondam presbiteri

Bartholomei de Cuffinis 2 idemque capellanus provideat sibi de cura et

hostiis et aliis rebus necessariis pro altaris ornatu et sacrificii usu. Cum

matrimonia in maximum animarum praeiuditium sacrorum canonum, conciliorum

tam Tridentini, quam provincialis contemptu directe vel indirecte

saepius contrahantur, in posterum praepositus, ipsiusve nomine alii sacerdotes

illa non celebrent, nec minus denuntient, nisi prius re communicata

cum reverendissimo ordinario, qui contrahentium libera perspecta voluntate

facultatem scripto concedat, ac contra quoscunque cuiusvis dignitatis

et potestatis violantes libertatem matrimonii ad praescriptum concilii Tridentini

et canonum severe procedat; hoc autem decretum tamdiu locum

habeat, quousque reverendissimi episcopi pro tempore iudicio abusus ex

hoc loco sublatus erit frequentissime violandae sancti matrimonii libertatis,

aut eidem [f. 199r] abusa alia ratione provideri posse censuerit.

Cum huius ecclesiae Sancti Erasmi rectorem ex redditu illius annuo,

quem percepit deducto onere pensionis impositae non satis habere compertum

sit unde et suam vitam sustentet, et ecclesiam reparare ac suppellectilibus

instruere ac alia ad cultum divinum et ad parochialia munera

praestanda providere possit, auctoritate apostolica specialiter etiam delegata

decernitur quod dominus Iohannes Baptista Roma, cui super redditibus

eiusdem ecclesiae reservata esse dicitur pensio scutorum quinquaginta, ea

253

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!