14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

Quia haec ecclesia parochialis medio milliario distat a terra Mosii et

propter pluvias, quae aliquando inundant, et loci difficultatem saepius diebus

festis homines, et praesertim mulieres, missam non audiunt, et non

sine maximo periculo Sanctissimum Sacramentum [f. 247r] ad aegros

defertur, homines et commune, prout iam decreverunt et reverendissimus

episcopus cremonensis cum fratre eam ob caussam pollicitus est certum

situm, aliam ecclesiam construant intra fines terrae, seu aedium privatarum,

quae sit ad praescriptum instructionum iudicio reverendissimi ordinarii

et architecti, et ecclesia in qua nunc cura exercetur constructa tamen

capella maiori ecclesiae novae pro asservando Sanctissimo Sacramento, tollatur,

eiusque materia convertatur ad usum tantum praedictae ecclesiae, cui

adhaereant etiam aedes parochiales construendae, impensis pariter communitatis.

Parochus vere ex redditibus pro dictis aedibus et ecclesia concurrat

pro parte sua arbitrio reverendissmi ordinarii.

Coemiterium sepiatur ad formam impensis communitatis. Provideatur

de infrascripta suppellectili pro sacristia, videlicet planetis duabus rubri et

albi coloris pro diebus festis, de calice uno decenti, purificatoriis 20 ad formam,

sacculis quatuor pro corporalibus et totidem velis varii coloris pro

varietate temporis.

Pro confraternitate Corporis Christi Mosii

Societati Corporis Christi assignatur et conceditur altare maius sine

praeiudicio iurium parochialium, ad quod altare satisfaciant omnibus oneribus.

Societatis munus erit altare ornatum tenere atque ante illud, cumprimum

poterit, aliam lampadem accensam, praeter eam quam tenet parochus.

Officiales eligantur singulis annis, et rationem administrationis

deputatis praesente vicario foraneo reddant.

369

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!