14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

In posterum parochus sacerdotem perpetuo teneat idoneum a reverendissimo

ordinario ad curam animarum exercendam approbatum, qui una

secum curae onus subeat atque sacramenta ministret, eique congruam mercedem

reverendissimi ordinarii iudicio praestabit, uti hactenus retinere consuevisse

compertum est in visitatione. Ipsius vero reverendissimi ordinarii

erit, ut illi oneri satisfiat coadiutoriam perpetuam quamprimum erigere in

personam unius sacerdotis secularis, cui ex bonis stabilibus parochialis

ecclesiae certam et congruam portionem pro vitae sustentatione assignet.

Ecclesia amplietur, et ad decentiorem formam redigatur iudicio reverendissimi

episcopi et architecti, [f. 213v] impensis communitatis, quae

etiam in futurum dictam ecclesiam, ut necessitas postulaverit, reparare et

ornare suis impensis debebit, quemadmodum vi transactionis et obligationis

factae coram reverendissimo episcopo Bollano se obstrinxerunt; eam

vero ampliare infra annum incipiat, quo termino elapso, non celebretur in

dicta ecclesia. Fenestrae, et praesertim orbis qui est super porta maiori,

amplientur. Construantur capellae ad formam niciae, quae latitudine et

longitudine instructionibus praescripta constent, et in illis erigantur altaria

ad formam, et clathris ferreis claudantur.

Confratres Sanctissimi Sacramenti construant capellam cum altari ad

praescriptam formam, et clathris ferreis septam, quam capellam paramentis

propriis ornent; ipsa tamen paramenta communia sint etiam altari maiori,

in quo locatum est Sanctissimum Sacramentum, praesertim diebus

solemnibus et quando populo ipsum Sacramentum exponitur adorandum.

Confratres societatis Rosarii et Conceptionis propria altaria ornent, et ad

praescriptum instructionum sepiant et redigant.

Parochus ex fructibus beneficii retineat clericum, qui idoneus sit, et

semper in habitu et tonsura incedat.

Planetae duae, altera coloris violacei, altera albi pro diebus festis fiant

impensis parochi. Item purificatoria 40 et corporalia tria cum quinque sacculis,

et tot velis pro calicibus varii coloris pro varietate temporis ad praescriptum

instructionum. Planeta cum binis dalmaticis, et pluviale albi coloris

emantur impensis curati, societatis Corporis Christi et communitatis. Cinguli

tres fiant, et missale unum pro sacristia ematur. Calices inaurentur. [f.

214r] Tollatur poenitus cubiculum, quod est super sacristia, nec in eo deinceps

dormiatur sub poena 50 ducatorum sacristiae applicandorum, quo cubiculo

oblato ibi fiat fenestella, unde capella maior lumen percipere possit.

315

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!