14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

datur signum etiam primae missae, ut populus intelligat eam esse postreman

missam, quae eo die celebrabitur; videat vero archipresbiter ne ullo quovis

praetextu etiam magistratuum caussa ulla missa celebretur tardius quam per

sacros canones liceat, neve in altari sacerdos in mora sit alicuius gratia,

aliudve indignum suo munere agat contra praescriptum conciliorum provincialium.

Fiat liber infra decem dies de sacerdotibus celebrantibus, in quo

sacerdotes manu propria subscribant quotiescunque in dicta ecclesia missae

sacrum celebraverint ad praescriptum concilii provincialis quarti.

Constituatur sacrista saltem unus ex capellanis titularibus cum assignatione

congruae portionis sumptu sacristiae, seu capituli, qui sacra vasa et

vestimenta ecclesiastica, totamque suppellectilem ecclesiae diligenter

custodiat, ei de habitatione provideat archipraesbiter in domo sua, quae

ampla est, donec alia aedificetur, ut apud ecclesiam omnino habitet. Eiusdem

curae sit omnia munia et officia praestare, quae de sacristia in conciliis

[f. 218v] provincialibus praescripta sunt. Omnes sint tabellae in sacristia,

una in qua omnes missae et officia pro mortuis, et reliqua descripta

sint, quae ex imposito onere, ac munere quacunque de caussa in ea ecclesia

celebranda erunt; altera in qua archipresbiteratus, canonicatuum praebendae

capellae altaris, seu alterius beneficii, et officii eius ecclesiae in missis et

aliis divinis officiis obeundis debita munera contineantur. In tertia tempus

et hora celebrationis uniuscuiusque sacerdotis describatur, quae tabella ab

archipresbitero et capitulo constituatur. Aliae etiam tabellae ad praescriptum

eorundem conciliorum.

Loca quibus utitur archipresbiter pro asservando frumento, triticove in

posterum sint tantum ad usum unius ex canonicis, qui in animarum curatione

ipsi archipresbitero coadiutor est, facta tamen compensatione archiprebendae

ex bonis canonicatus eiusdem canonici iudicio amicorum communium.

Locus vero, in quo ligna retinentur ad usum alterius canonici

coadiutoris in animarum curatione, esse poterit cum compensatione ut

supra. Ostium aedium canonicalium, ad quod est aditus per coemiterium,

muro claudatur. Ostium vero canonicatus presbiteri Falchini a parte coemiterii

muro claudatur et aperiatur aliud ostium in canonica infra quindecim

dies. Organo tantum in ecclesia locus sit, tibiae, cornua et reliqua

instrumenta musica ad praescriptum concilii provincialis primi in posterum

excludantur, sub poena iis qui adhibuerint interdicti ab ingressu ecclesiae,

et decem aureorum archipraesbitero canonicisve qui permiserint.

336

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!