14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

[b.] [f. 180r] In ecclesia parochiali archipresbiterali nuncupata

Sanctorum Nazarii et Celsi loci Castillioni

Tabernaculum ligneum Sanctissimae Eucharistiae fiat decentius, magisque

amplum pro dignitate et amplitudine loci, et ratione ecclesiae ad formam in

instructionibus praescriptam; idque infra biennium, impensis societatis

Corporis Christi. Contegatur conopeo decentiori, quod mutari debet pro

ratione colorum, quibus ecclesia utitur, eiusdem scholae impensis. Tegmen

fiat decens, vel e tela saltem ornate picta, quo altare et sacerdos celebrans

contegantur ad formam instructionum. Duae pixides fiant, altera magna

pro populi communione, altera vero minor, sed decens ad usum deferendi

sanctissimum sacramentum eucharestiae ad infirmos, et haec quae nunc

adest, ad formam reducatur. Sacrarium, quod est iuxta baptisterium sera et

clave muniatur. Sacrarium, quod est in plano chori, obstruatur, et aliud in

muro, vel in sacristia exaedificetur. Antiqua custodia Sanctissimi Sacramenti,

quae adhaeret parieti sacristiae, signo literisque deletis, locetur in choro

apud altare maius a latere evangelii ad usum olei infirmorum.

Construantur a parte septentrionali tres capellae cum fenestris clathris

ferreis munitis, quae capellae muro distinguantur ad formam instructionum.

Altare Sancti Ioseph, quod est orientem versus, construatur in fronte

capellae septentrionem versus. Capellania, quae est ad praedictum altare,

cum liquido ex informationibus sumptis non constat habere curam

annexam consensu reverendissimi ordinarii, nec non archipresbiteri praetensi

[f. 180v] patroni, denuo in coadiutorialem erigatur, qui missas celebret

et archipresbiterum coadiuvet in administratione sacramentorum, quemadmodum

alii coadiutores. Fructus dictae capellaniae duorum annorum

expendantur ad usum fabricae dictarum capellarum. Altare Sanctae Luciae

tollatur, et oneri satisfiat ad altare maius. Archipresbiter pro tempore curet

ut omnes fructus provenientes ex bonis relictis a familia de Lolatiis expendantur

ex voluntate testatoris. Altare Sancti Iohannis Baptistae, quod est

subter organum, tollatur infra mensem, nec deinceps ibi celebretur.

Organum alibi locetur iuditio ordinarii, et ibi construantur duae capellae,

interiecto muro inter unam et alteram, quae respondeant aliis cappellis

e regione septentrionem versus constructis. Tollatur penitus altare Sancti

Antonii, quod pilae seu arcui inhaeret, et construatur in fronte capellae, ita

ut meridiem versus vergat; intereaque cappellanus curatus satisfaciat oneri

204

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!