14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

librarum septuaginta, quae solvuntur a dicto consortio ex concessione

etiam reverendissimi Ordinarii. Altare Sancti Nicolai cum onere missae

quottidianae ad quod tenetur dominus Bernardinus Bottus ex relicto quondam

presbiteri Sancti de Prottis rogato per dominum Alfonsum de l’Aquila

notarium [f. 167v] brixiensem die tertia septembris 1572, qui dominus Bernardinus

ab anno 2 citra non satisfacit. Altare aliud indotatum.

Cimiterium non septum, valatum tamen quibusdam foveis in cuius parte

fit viridarium vitibus et arboribus consitum. Sacristia non satis decens et

loco incongruo sita. Domus parochialis est ecclesiae 3 annexa, que reparatione

eget. Redditus huius ecclesiae sunt scutorum ducentum vel circa, qui

dicuntur reservati reverendo domino Ioanni Legamo abbati Sancti Bassiani

civitatis Laudae alias titulari, cum onere solvendi scuta quinquaginta rectori.

Archipresbiter titularis est presbiter Dominicus de Vesponis, brixiensis

aetatis annorum 64, qui legitime docuit de titulo et de ordinibus, ludimagister.

Habitat in domibus ecclesie, coadiutorem habet in cura animarum

cum mercede scutorum 25 et medietatis extraordinariorum et onere

celebrandi quotidie, presbiterum Aloysium de Galvanis brixiensem, qui est

aetatis annorum 28, legitime docuit de ordinibus, idoneus ad curam animarum

exercendam, habitat cum archipresbitero. Nullum habet clericum. In

hac cura est etiam praesbiter Angelus Pilotus brixiensis aetatis annorum

30, nullum habet beneficium, celebrat ex devotione, habitat in domibus

paternis. Animae huius curae in totum sunt numero 2022, ex quibus sanctissimam

sumunt Eucharistiam numero 1406. Populus videtur valde frigidus

circa reparationem et ornatum suae ecclesiae.

Schola Doctrine christianae exercetur. Scola Sanctissimi Sacramenti est

antiqua et habet regulam antiquam non confirmatam, de cuius errectione

non constat, fuit alias per reverendissimum episcopum visitata. In ea

descripti sunt scolares numero 600. Regitur a ministro, thesaurario, duobus

rationatoribus, quatuor consiliariis et tribus servitoribus qui mutantur

ad libitum. Redditus habet librarum 120 cum oneribus supra [f. 168r] praescriptis

ultra eleemosinas que convertuntur in pauperum subventionem 4 et

celebrationem missarum 5 ut supra. Computa quotannis fiunt praesente

rectore; exhibiti fuerunt libri qui bene reguntur.

Oratorium Sancti Rochi contiguum domui parochiali, inornatum cum

unico altare incongruo, sine redditibus existit.

6

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!