14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

omnia et singula, quae pro eiusdem ecclesiae reparatione, suppellectilive 3

mandantur, ex fructibus eiusdem pensionis suppleat erogando hoc anno

1581 scuta viginti, et deinde singulis annis scuta decem donec ea omnia,

quae decretis praescripta sunt praestita fuerint. Quam pecuniarum summam

singulis annis titularis auctoritate huius decreti penes se retineat, ac

cum interventu consensuve sindicorum curatorumve ecclesiae nomine

communitatis deputatorum, si qui sunt, vel praefecti seu thesaurarii scholae

Corporis Christi, illam expendat in praedictorum executione, sub poena

duppli et aliis poenis, etiam suspensionis arbitrio ordinarii.

Pro societate Corporis Christi

Curae erit societati Corporis Christi ob fructuum beneficii tenuitatem

altare maius, in quo locatum est Sanctissimum Sacramentum, ornatum

tenere, ad illudque missa conventualis, quae tertia quoque dominica mensis

ex societatis instituto dicitur, celebretur. Regulas habeat schola praedicta

a reverendissimo episcopo approbatas, quas omni pietate observent. Eligantur

et mutentur quotannis, vel singulis bienniis, officiales ex confratribus

[f. 199v] ut consuetudinis est aliarum piarum scholarum, nec vero qui

ex societate non erunt munus nullum in ea exerceant. Quotannis rationem

reddant reverendissimo episcopo, vel ab eo deputatis.

In ecclesia Sanctae Mariae, et societatis Consortii

Provideatur de mensa portatili consecrata ad mensuram. Bradella ex asseribus

confecta super gradu lapideo apponatur. Clathra ferrea apponatur

super altiori gradu capellae maioris. Campanilis ostium clausum teneatur,

praesertim cum missae sacrum fit. Oratorium et lavatorium in sacristia

fiant. Altare Pietatis infra octo dies tollatur.

Illustrissimi domini Gonzaghae satisfaciant legato missarum ad hoc

altare, ad quod tenentur tam pro praeterito quam in futurum, altari maiori

ad quod dictum legatum transfertur. Satisfaciant item oneri scutorum 400

si quod habent, ut dicitur, ex conventione inita inter illustrissimum eorum

patrem et marchionem Trivultium. Quoniam olim Consortium pauperum

erat sub titulo societatis Misericordiae, quae regulam praescriptam habebat,

et rescripto summis pontificis confirmata erat, omnino sub eodem

titulo societatis dictum consortium a confratribus qui descripti sint deinceps

gubernetur, penitusque administretur; nec vero alius quisquam prae-

254

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!