14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Visinis, Christoforus filius Petriantonii de Bertonis, Angelus filius Dominici

Gheroldi, Petrus Iacobus cremonensis molendinarius et Iacobus

Antonius eius frater et Camilla Roscheta; concubinarii sunt Ioseph Franzosius

uxoratus cum Camilla de Rampinis quibus mandatum fuit ut a concubinatu

abstineant sub pena aureorum 3 25 et excomunicationis in subsidium.

Schola doctrinae christianae exercetur.

Schola Rosarii adest ad altare Rosarii instituta de anno 1577, habet regulam

a generali praescriptam, in ea scholares descripti

sunt 300. Nullum habet redditum praeter eleemosinas quae in ornatum

eorum altaris convertuntur; offitiales fere nulli et raro mutantur.

Schola Sanctissimi Sacramenti antiqua habet regulas non comprobatas

sed eius errectione non constat; scholares in ea descripti sunt 300, regitur

per sindicos, massarium, canzellarium qui singulis annis mutantur. Redditus

librarum quinquaginta ultra elemosinas cum onere annualium quinque

ex pluribus relictis expenditur in celebrationem missarum, offitiorum et

ornatum altaris. Administrationum rationes redduntur coram curato.

Oratorium Sancti Zenonis campestre, membrum abbatiae Sancti Zenonis

civitatis Veronae, altare habet unus. Annui redditus sunt librarum trium

quae percipiuntur ab abbate. In eo celebrantur die eius festi.

Oratorium Sancti Ioannis antiquum, rude sine redditibus praeter spatium

terrae annexum. In eo celebratur [f. 188v] die eius festi. Nonnulli

homines comunitatis 4 intendunt eam instaurare et scholam Disciplinatorum

in ea instituere.

Ecclesia Sancti Rochi consecrata et decens altaria tria habet. In ea cappellania

est de iure patronatus ut dicitur comunitatis, quae curam habet

fabricae huius ecclesiae cum onere missae quotidianae ad quod tenetur ipsa

fabrica. Redditus fabricae huius ecclesiae dicuntur librarum quinquecentum

vel circa, quae percipiuntur a comunitate ex quibus libras 100 et infrascriptam

habitationem et usufructum plodiorum trium terrae quottanis

cappellano celebranti tribuuntur. Cappellanus titularis est praesbiter Antonius

de Baronibus brixiensis, aetatis annorum 38, legitime docuit de titulo

et ordinibus. Habitat in domo paterna. Sacristia non adest; domus est

annexa ecclesiae cum viridario pro habitatione cappellani. Fabrica haec

106

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!