14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

praesbiter Iacobus de Tomasonibus brixiensis, cui comunitas solvit librarum

centum quindecim in anno, aetatis est annorum 25, legitime docuit de

ordinibus, non habet facultatem celebrandi. Habitat cum eius patre.

Altare Sancti Laurentii dotatum redditu annnuo ducatorum quadraginta

a quondam domino Martino Caprirono cum onere missarum quatuor in

hebdomada et dicitur de iure patronatus familiae de Caprironibus. Cappellanus

titularis est praesbiter de Caprironibus brixiensis, aetatis 1 annorum

42, qui satisfacit, legitime docuit de titulo ac de ordinibus. Habitat in domo

paterna.

Altare Sancti Hieronimi fuit dotatum a quondam magnifico Marsilio de

[f. 183v] Gambara cum onere missae quotidiane et coadiuvandi praepositum

in cura ad quod tenentur heredes cum assignatione redditus salmorum

trium frumenti, plaustri unius vini et librarum centum de planetis omni

anno. Cappellanus nullus adest nec oneri satisfit, heres est tota familia de

Gambaris Pralboini.

Ad altare Corporis Domini celebratur missa quotidiana ex devotione

scholae. Cappellanus mercenarius est praesbiter Franciscus Dovara cremonensis,

aetatis annorum 54 et cum mercede librarum centum viginti. Cappellanus

est item titularis Sanctae Mariae Annuntiatae Carzaghi cremonensis

diocesis, legitime docuit de ordinibus. Habet licentiam ab ordinario

celebrandi. Habitat in castro Pralboini. Altaria reliqua indotata. Cimiterium

est apertum, sacristia imperfecta aduc extat. Domus parochialis

sublata fuit pro fabricatione ecclesiae. Redditus annui praepositurae dicuntur

esse scutorum tercentum quinquaginta cum pensione ducatorum quinquaginta

de camera ad favorem illustrissimi cardinalis de Gambara. Praepositus

est praesbiter Petrus de Balteis brixiensis, aetatis annorum 42 qui

residet, legitime docuit de ordinibus, bullas suae provisionis Romae expeditas

nundum praesentavit ordinario. Habitat in domo paterna et habet in

eius familia sororem et nepotem. Clericum non habet. Animae huius parochiae

sunt circiter 2500, que vero sacram comunionem sumunt 1700.

Ex libro processuum criminalium concubinarii, ut in visitatione inditum

fuit, sunt dominus Barcellus de Barcellis, filius quondam Sanctini cum Ioanna

de loco Marchesi, qui Barcellus sub poena aureorum 100 et excomunicationis

promissit eam omnino a se missam facere et dictae [f. 184r] Ioannae

factum fuit praeceptum ut a dicto Barcello infra unam diem discedat sub

poena fustigationis et exilii ac excomunicationis in subsidium. Dominus

88

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!