14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Corporis Christi de licentia reverendissimi episcopi erigendae. Termino

vero quatuor annorum fiat altera pixis maior ad usum communionis generalis,

impensis hominum et societatis. Baptisterium fiat ad formam, et

locetur in nitia seu capella construenda in ingressu ecclesiae septentrionem

versus, quae cancellis saltem ligneis sepiatur. Paramenta pro ornatu altaris

ad usum celebrationis missarum necessaria comparentur impensis canonici

titularis. Clericus item ab illo teneatur, qui idoneus sit, et semper in habitu

et tonsura incedat.

Familiae, cassinaeve, quae reverendissimi ordinarii iudicio subiicientur

parochiae noviter erigendae in ecclesia Sancti Silvestri, seu alio loco commodiori,

etiam moenia oppidi Asulae illam, ac eius domum reparent

perpetuo, et ad eam formam redigant, ut in ea parochialia munia ex

praescripo instructionum commode exerceri possint. Provideant item de

baptisterio, quod sit ad formam, et sub nitia in ingressu [f. 231v] ecclesiae

septentrionem versus locetur impensis eorundem hominum. Ematur

tabernaculum decens cum pixide pro asservando Sanctissimo Sacramento.

Locus, qui ecclesiae inhaeret, ematur eorundem hominum impensis ad

usum coemiterii, quod consacretur.

In ecclesia Sancti Petri Odoardi

Ecclesia Sancti Petri reparetur, eiusque tectum adhibita suffita. Parietes

dealbentur et imagines corrosae renoventur. Campanile reparetur, et ostium

cum sera et clave penes rectorem retinenda claudatur. Altare redigatur ad

formam, et cancellis ligneis sepiatur, et haec omnia fiant impensis titularis.

In ecclesia Sancti Francisci Franciscanorum de observantia

Tabernaculum ligneum decens fiat pro Sanctissimo Sacramento asservando.

Pixis una fiat ad usum communionis, et asservandi sanctissimam

eucharistiam. Fiat reliquiarium decens ad praescriptum instructionum pro

sacris reliquiis asservandis in fenestella in ecclesia ad formam. Fratres procurent

quantum poterint, ut perficiantur capellae, quae claudantur omnino

infra sex menses, alioquin tollantur altaria donec id fiat.

Arbores omnes et vites a coemiterio amoveantur et evellantur infra

octo dies, sub poena interdicti ecclesiae, nec illud ad usum viridarii aliquo

modo convertatur. Arcae seu deposita cum insignibus parietibus appensa

ammoveantur infra tres dies, alioquin eo termino elapso non celebretur in

352

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!