14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

quotidie, quorum bonorum plodia septem possidet dominus Alexander

Franzonus, alia vero septem praefatus Ioannes Maria patronus qui illustrissimo

visitatori promisit relaxare vacua, ita ut [f. 235v] libere sint. Titularis

pro tempore existens est vacans a viginti annis citra.

Altare Sancti Ioseph cum schola que illud ornandum curat, unitum dicitur

canonicatui seu praebende sub eodem titulo erecto a communitate ex

voto occasione belli publici emisso, ut dicitur infra in statu canonicatuum.

Habet cappellaniam quae, ut dicitur, est iurispatronatus familiae de Franzonibus

et de Bernarchis de Castro Novo virtute legati relicti a quondam

domino Ioanne Antonio de Romagnolis Aquae Frigidae, quae familiae, ut

dicitur, sunt in quasi possessione praesentandi presbiterum reverendissimo

episcopo, ad quem spectat institutio. Dos, ut dicitur, consistit in tot bonis

stabilibus redditus librarum centum in anno cum onere celebrandi continuatis

temporibus, ex quibus verbis ambigitur quot diebus celebrare titularis

teneatur. Titularis est presbiter Angelus de Franzonibus in eadem ecclesia

canonicus, qui dicitur per se ipsum oneri satisfacere.

Altare Conceptionis Beatae Mariae Virginis cum cappellania quae est, ut

dicitur, de iurepatronatus familiae de Datis ex dotatione plodiorum 28 terrae

cum onere duarum missarum in haebdomada celebrandum et, ut creditur,

praedicta familia est in quasi possessione praesentandi, illius vero institutio

spectat ad episcopum. Titularis est dominus presbiter de Datis alias

canonicus brixiensis, cappellanus mercenarius est presbiter Ioseph de Federicis,

canonicus in eadem ecclesia, qui satisfacit oneri. Ad praedictum altare

est confraternitas Conceptionis Beatae Virginis quae ex devotione duo

anniversaria post festivitatem Conceptionis celebrare facit. Altare Sancti

Ioannis Baptistae, ut dicitur, est familiae de Bocalinis et creditur etiam dotatum.

Celebrat ad dictum altare presbiter Petrus Manginus, canonicus in

eadem ecclesia cum mercede librarum 24, quae solvitur ab illis de Bocalinis,

qui dicunt celebrare facere ex devotione tantum. Altaria reliqua indotata.

Reperta fuerunt insignia et capsae cadavera contra praescriptum bullae

Pii quinti in hac ecclesia. Coemiterium est septentironem versus, exiguum,

apertum, per quod fit transitus ad aedes canonicales et ad campanile. Sacristia

inheret cappellae maiori meridiem versus, est satis ampla et decens, sed

suppellectili poene destituta. Aedes canonicales inherent ecclesiae et ruinosae

sunt, ad usum tantum illorum trium canonicorum et archipraesbiteri,

qui curam [f. 236r] animarum ex primaeva institutione canonicatuum

319

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!