14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

etiam administrandis et aliis huiusmodi officiis obeundis, prout archipresbiter

censuerit.

Alius vero canonicus, ut antiquissimae consuetudinis est, resideat die

noctuque in loco Barchi, ibique populo illi extra moenia ab ea parte constituto

sacramenta ministret. Alius denique sextus, videlicet et capellanus

item coadiutor, quem archipresbiter suo sumptu sustentare debet, curam

habeant speciatim ac sigillatim archipresbitero et ecclesiae prae aliis assistendi,

ut parati sint omnibus horis ad munus coadiuvandi praestandum,

cum maxime donec alia ratione providebitur in populo extra moenia posito,

cui adhuc nullus residens sacerdos datus est, qui eam curam gerat, tum

etiam in omnibus aliis partibus, quae aliis coadiutoribus commendatae

sunt, prout etiam occasio improvisa aliquando sese obtulerit, cui archipresbiter

a se ipso, ut ab illo canonico, aut a suo capellano coadiutore succurrendum

esse censuerit. At vero haec partitionis ratio nomine aliorum etiam

coadiutorum omnium, vel singulorum excuset quominus prompti ac parati

semper sint, ac re ipsa vere parochialia munera praestent omni tempore

die noctuque, cum vel a parentibus, vel ab aliis indigentibus eorum opera

requiritur, vel archipresbiter iusserit pro maiori animarum commodo, aliave

caussa, aut reverendissimus episcopus etiam pro exequutione Tridentini

concilii ac decreti in concilio provinciali quinto in hoc genere editi praescripserit,

iusseritve.

In ecclesia vero non per orbem, sed omnes et singuli ad praescriptum

archipresbiteri confessiones audiant, sanctissimam eucharistiam et baptismum

ministrent, aliaque munera parochialia praestent, diebusque festis,

tum archipresbiter, tum ipsi omnes frequentius et diutius confessionalibus

assistant, ut hac etiam solicitudine fideles invitentur ad frequentes [f. 221v]

confessiones; tempore vero quadragesimae archipresbiter et canonici praedicti,

ac capellanus singulis diebus, ut ipse archipresbiter opus esse censuerit,

resideant in eorum confessionalibus pro populi confessionibus audiendis,

his item diebus, quibus virtute iubilei vel alia occasione ad sacramenta

suscipienda accedent. Sacerdotes confessarii omnes tam regulares, quam

seculares cum aegroto sacramentum poenitentiae administraverint, testimonium

statim scriptum eidem tradant medico exhibendum sub poena

regularibus suspensionis ab audiendis confessionibus ad arbitrium reverendissimi

episcopi, sacerdotibus vero secularibus scutorum decem aurei

fabricae ecclesiae applicandorum.

340

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!