14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

sacerdos, docuit legitime de ordinibus et ad sacerdotium promotus fuit in

23 suae aetatis anno ex dispensatione nuntii Venetorum, quam pariter exhibuit,

[f. 217v] bene audit. Coemiterium est 4 septum parietibus, eius tamen

ingressus caret valvis, imo in illud a platea est liber accessus. Sacristia a-

dest. Domus canonicales non adsunt formales, sed quaedam tantum ad

usum praepositi ab ecclesiae ictu lapidis distantes et alie ab iis divisae pro

canonicalis fabrica ecclesiae; nullos certos redditus habet sed ad eam praepositus,

canonici et communitas contribuunt ad eorum libitum.

In hac ecclesia sunt tres praebendae, una scilicet praeposituralis et due

aliae canonicales. Redditus annui praepositurales sunt ducati circiter 200,

redditus annui cuiuslibet canonici ducatorum 100. Parochus titularis, praepositus

nuncupatus, est praesbiter Franciscus Marinus eiusdem loci Calcinati,

annorum 45, sacerdos. Non docuit de ordinibus praeterquam de

sacerdotio ad quod promotus fuit ante completum 24 annuum, super quo

defectu exhibuit dispensationem obtentam ab illustrissimo nuntio Sancti

Angeli. Delatus de ludo chartarum et negligentia circa concubinarios, habitat

in domibus praeposituralibus ab ecclesia distantibus ictu lapidis, non

habet clericum sed puerum laicum sibi in divinis cum suppelliceo inservientem.

Praesbiter Ioannes Antonius de Fonesiis alter ex canonicis annorum

71, sacerdos qui docuit legitime de eius ordinibus et titulo canonicatus

in munere parochi inhabilis, habitat in domibus ecclesiae ab ea distantibus

ictu lapidis. Praesbiter Gabriel de Macris alter ex canonicis predictae

ecclesiae, aetatis annorum 60, sacerdos et docuit de ordinibus et de titulo

dicti canonicatus exercet curam animarum canonicatui annexam, sed ad id

munus videtur scientia non tolerandus. Delatus de ludo chartarum et familiaritate

laycorum, ressidet et habitat in domibus ecclesiae ab ipsa distantibus

ictu lapidis; est probatis moribus.

Praedicta ecclesia olim erat parochialis tantum et commenda Sancti Vincentii

et ad preces communitatis ac commendatarii erecta reperitur in collegiatam

a Sixto IIII anno 1481 cum dotis augmento facto a dicta communitate

ad finem consequendi iuspatronatus cum [f. 218r] erectione unius

dignitatis et dictorum canonicatuum cum duabus praebendis, quibus perpetuo

animarum cura annexa esset et dicta communitatis est quasi in possessione

iuris praesentandi 5 , ut constat ex novissimis collationibus factis ad

favorem praesentis praepositi et canonicorum curatorum qui tenentur ressidere

et collegialiter oneri satisfacere, cum privilegiis, indultis et sigillo

223

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!