14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

cum cappella ad usum baptisterii, quod etiam eorum impensis fiat atque

ornetur sepiaturve ad praescriptum ordinationum supra dictarum, excepta

cappella maiori quam construant et etiam perpetuo reparent ipsi abbas et

fratres pro tempore 3 ad praescriptum etiam instructionum provinciae de

fabrica ecclesiastica et ordinationum. Postremo universitatis et homines

ipsi ad eiusdem declarationis praescriptum reficiant, reconcinent et reparent

campanile et campanas perpetuis temporibus, nec non teneant clericum

qui eius aetatis sit qui dictas campanas pulsare ac ecclesiae inservire

possit. Alium vero clericum seu conversum, abbas et fratres perpetuo

teneant qui ipsis sacerdotibus ministrantibus inservire.

Premissam declarationem etiam ex illius praescripto abbas et fratres

coram reverendissimo ordinario, spatium trium mensium, publico documento

et legitima auctoritate ratificent et accipient, alioquin ex eiusdem

declarationis praescripto decernitur in hac ecclesia parochiali vicarium perpetuum

deputandum fore et esse, cui abbas et fratres pro tempore provideant

et assignent ex fructibus huius beneficii congruam provisionem scutorum

100 singulo anno pro eiusdem vicarii sustentatione et unius sacerdotis

secularis qui in animarum curatione a reverendissimo ordinario, scientia,

vitae ac morum honestate probatus et adiunctus et coadiutor sit ac sacramenta

omnia ministret quotidieque in hac ecclesia parochiali celebret aliisque

divinis officiis intersit, assignata etiam congrua portione ex dictis scutis

100, quae quidem tum satis non sint [f. 226r] ad vitam dictorum sacerdotum

et clerici sustinendam populus huius loci singulis annis XV aureos numeros

ex propriis redditibus subministrent; eiusdem declarationis praescripto

abbas et fratres pro tempore non teneantur ad ali[ud] quam reparationem

huius ecclesiae aediumque parochialium neque ad paramenta et alias huius

ecclesiae res necessarias, onerave suppeditandum nisi quatenus pro eorum

charitate voluerint sponte aliquid ad eiusdem ecclesiae ornamentum et divinis

officiis decorum contribuere, sed praedicta onera populus eius sumptibus

perpetuo subministret et alia exequantur quae superioribus et aliis decretis

ipsi populo praescripta sunt. Schola Doctrinae christianae non exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti antiquitas erecta est et aggregata archiconfraternitati

Sanctissimi Sacramenti Sanctae Mariae de Minerva, super qua

aggregatione obtinuit bullas cum indulgentiis. Non habet regulas comprobatas.

Regitur a duobus ratiocinatoribus et notario qui non mutantur ad praescriptum.

Habet redditum librarum decem septem in anno, ex quibus provi-

263

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!