14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VISITA AI MONASTERI

Eligantur, servata forma concilii, nova priorissa et vicaria intra mensem,

priorissa vero et vicaria, quae nunc sunt, et fere quindecim annis fuerunt in

eodem officio, vacent ab utroque saltem per sex annos, ita ut eo spatio eligi

non possint. Asinae in alio loco magis a monasterio separato alantur, et a

famulo, vel serva externa curentur, non autem a monialibus etiam conversis.

Ne amplius permittant, admittantve moniales, etiam monialium agnatos

viros, foeminasve in hospitio suo pernoctare, immo vero nec etiam cibum

capere excepto confessario, si quando illi necesse fuerit, idque omne sub

poena privationis officii et vocis in capitulo per triennium, et alia graviori

arbitrio reverendissimi episcopi. Conversae decem, quae omnes ad alia,

quam ad querendum eleemosinas egressae sunt, ut puta ad sternendum lectum

confessario, ad aquandum asinas, ad nundinas et ad mercatus pro

emendo aliquid, et similia, semotae ab aliis in aliquo loco stent, [f. 237r]

donec absolutae fuerint a sententia excomunicationis, qua innodatae sunt.

Moniales etiam conversae ne e clausura exeant sub poena excomunicationis

ipso facto incurrenda ullo quovis praetextu, vel facultate, etiam caussa

eleemosinae querendae, sed per servitores viros, vel foeminas, aliave

ratione a reverendissimo episcopo probatas querant eleemosinas. Qui in

clausurae septa sine episcopi concessione exarata scripto, atque ab episcopo

subscripta ingredietur, excomunicationis poenam ipso facto subeat.

Qui vero ad collocutionis cratem accesserit sine eorum licentia, quos episcopus

huic curae praefecerit, si ecclesiasticus sit, excomunicetur, si vero

laycus ecclesiae ingressus illi interdicetur.

421

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!