14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Fiant paramenta et alia ad usum celebrandi missas et ornatum altaris, et

varii coloris iuxta ritum ecclesiae, impensis pensionarii. Qua in re et aliis

indigentiis ecclesiae supra descriptis, praeter impensas et adiumenta populi

et pensionarii ut supra, rector impendat hoc anno et deinde quotannis 2 scuta

duodecim usque quo omnia adimpleta erunt. Sed quia ipsi propter onus,

quo praemitur, annuae pensionis non satis relinquitur unde vitam suam

sustentet, nedum ecclesiam reparare suppellectileque instruere aliaque pro

divino cultu parochialibusque muneribus necessaria providere possit, iccirco

aucthoritate apostolica nominatim etiam dellegata decernitur ut dominus

Antonius de Gasparinis, cui ex fructibus huius ecclesiae pensio scutorum

quinquaginta attributa est, ea omnia et singula, quae de ecclesiae reparatione

et suppellectile ab eo conficienda, comparandave mandantur. Ipse

ex pensionis fructibus praestet atque exequatur, iamque ex hoc anno 1580

aureos quindecim, ceterisque deinceps insequentibus annis aureos decem in

iis, quae sibi nominatim imposita sunt exequendi etc. impendat, quousque

omnia executioni mandata fuerint. Quam quidem peccuniae summarie titularis

aucthoritate huius decreti apud se singulis annis [f. 159v] retineat, eamque

praesente et consentiente vicario foraneo, syndicis, curatoribusve ecclesiae

nomine communitatis deputatis, si qui sunt, vel praefecto sive thesaurario

scholae Corporis Christi in supradictis rebus exequendis impendat,

sub poena dupli et aliis poenis, etiam suspensionis, arbitrio ordinarii.

Domus parochiales infra annum omnino reparentur a rectore, qui etiam

anno elapso in illis omnino habitet idque omne sub poena scutorum quinquaginta

consortio pauperum applicanda, et graviori arbitrio ordinarii.

Consortium provideat de planetis duabus pro altare Sanctissimi Corporis 3

ad quod celebrari facere tenetur iuxta iam ordinata a reverendissimo Bollano,

et de aliis etiam necessariis paramentis, et suppellectile omnibus altaribus

in quibus missas celebrare facit, ad praescriptum instructionum. Manuteneat

etiam clericum pro eodem servitio. Haeredes quondam Bernardi

Carariae dicti Tondini omnino satisfaciant oneri missarum quatuor in mense

ex legato dicti quondam Bernardi. Haeredes quondam domini Francisci

Rochae, seu dominus Baptista eius filius, qui possidet petiam terrae appellatam

ad Cropellum omnino satisfaciant oneri missae unius in hebdomada ex

legato dicti quondam Francisci, qui in spacio obligavit dictam petiam terrae.

Scholares Corporis Domini regulas ad usum comunem provinciae

Mediolanensis edendas habere procurent. [f. 160r] Syndicos et massarium

144

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!