14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

Schola Sanctissimi Sacramenti instituta et erecta ut dicitur. Non habet

regulas comprobatas. Regitur a duobus sindicis et duobus massariis qui

annuatim mutantur. Nullos redditus habet praeter eleemosynas, ex quibus

celebratur missa prima dominica cuiuslibet mensis et die sequenti officium

mortuorum ut supra dictum fuit, administrationis rationes singulis annis

dantur coram economo. Fuit alias visitata reverendissimo episcopo Bollano

ordinario.

Ecclesia Sanctae Margaritae campestris. Olim erat parochialis, ut dicitur,

non est tantum consecrata. Unita est ecclesiae suprascriptae Sancti Emerii.

Habet unicum altare in quo non celebratur praeter quam in eius festivitate.

1

Cancellata la m di incultam.

[b.] [f. 209v] In ecclesia Sancti Emerii parochiali Castrinovi

Tabernaculum ligneum maius et decentius fiat, et super altari maiori retineatur.

Altare maius ad formam redigatur. Pixides duae fiant ad formam

decentes, altera maior ad usum sacrae communionis faciendae, altera

minor pro Sanctissimo Sacramento aegris deferendo impensis societatis

Corporis Christi. [f. 210r] Baptisterium fiat ad formam et locetur in

ingressu ecclesiae a latere sinistro, et sepiatur saltem cancellis ligneis

impensis communitatis. Vascula oleorum sanctorum ad formam conflata

comparentur, vasculum olei infirmorum ab aliis distinctum sit. Sacrarium

construatur penes baptisterium et alterum in angulo campanilis.

Capella maior dealbetur et clathra ferrea claudatur. Altare Sanctae

Mariae, quod dicitur de iurepatronatus familiae de Muscattis, construatur

ad formam sub nicia, quae fiet impensis patronorum, seu reddituum et

fructuum bonorum eiusdem capellae, quae detinetur a Iohanne Maria de

Muscattis, qui eorum fructus in proprios usus convertit in maximum animae

suae detrimentum et praeiudicium.

Reverendissimus ordinarius procedat contra dictum Iohannem Mariam ad

relaxationem dictorum bonorum et restitutionem fructuum perceptorum, et

300

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!