14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

ad hoc munus obeundum ex monasteriis, quae sunt in finibus huius curae,

eamque ob caussam defferatur provisio usque ad illius vacationem, cuius

bona meliora reddantur cura administratoris idonei deputandi.

Archipresbiter sciat munus curationis animarum huius loci praecipuum

esse archipresbiteratus. Itaque illud diligenter praestet, dissidia componat,

verbum Dei praedicet, confessiones audiat, [f. 220v] aegrotos invisat, illisque

sanctissimam eucharestiam et extremam unctionem ministret et alia

parochialia munera subeat die noctuque in ecclesia et foris, eaque per se

ipse praestet, poena fructuum amissionis et alia graviori pro ratione culpae

vel negligentiae. Capellanum etiam coadiutorem suum vi consuetudinis,

quae olim etiam ante erectionem in collegiatam vigebat in eadem animarum

cura perpetuo retineat, qui a reverendissimo episcopo probatus sit ad

praescriptum concilii Tridentini.

Canonici vero illi omnes sex, videlicet qui cum archipresbitero curam

exercere consueverunt, ad idque tenentur partim ex antiquissimo instituto

antequam haec ecclesia collegiata esset, partim ex erectione et fundatione

ipsorum canonicatuum, noverint se et ad residentiam personalem, et ad

praedictae curae administrationem aeque ac ipsum archipresbiterum teneri.

Quamobrem deinceps muneri suo omni cura, studio incumbant die nocteque,

tam extra quam intus oppidum prout ab archipresbitero vocati iussive

erunt, sine ulla recusatione aut mora, ullave exceptione prompte ac

diligenter, poena restitutionis fructuum, aliave graviori, etiam privatione

beneficii pro ratione culpae vel negligentiae gravioris. Itaque assistant studiose,

et parati sint omnibus laboribus subeundis in adiuvando archipresbitero

in omnibus muneribus parochialibus, atque re ipsa hoc praestent

sine ulla exceptione. Ut autem res omnis ordine geratur, populusque diligentius

curetur, cum praesertim ratio curae animarum per orbem exercendae

proximo quinto concilio gravioribus ex caussis improbata sit, deinceps

in munere suo exequendo hanc rationem servent.

Archipresbiter singulis annis, vel biennio, aliove certo tempore, prout

utilius animabus viderit, constituat singulis quatuor partibus huius oppidi

singulos canonicos ex his, qui in cura animarum exercenda illum adiuvare

tenentur. Hi singuli archipresbiterum suum adiuvent omni studio potissimum

in curandis illis animabus, [f. 221r] quae resident in parte sibi praecipue

commendata, in describendo statu, in recognoscendis aegrotis, hominibusque

egenis, in assistendo iis, qui in extremis laborant, in sacramentis

339

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!