14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

stet legitime sibi acquisitam illam seram iuxta formam obligationis factae

[f. 185v] in visitatione.

Infrascripti omnes inconfessi, et quilibet eorum nisi termino decem

dierum proxime futurorum peccata sua confitebuntur, ac communicentur

ab ingressu ecclesiae iuxta sacros canones et concilia provincialia interdicti

publicentur, et qui sunt videlicet magister Angelus Mura, dominus Lelius

della Cima, dominus Marcus Forlenga, Ioseph Granellus, Iohannes filius

Evangelistae Pastelli et Franciscus Ghinella.

In ecclesia parochiali archipresbiterali nuncupata Sancti Pancratii

Tectum perficiatur, et ecclesia dealbetur. In eadem ecclesia ter in hebdomada

celebretur, non tamen festis diebus, quibus parochus in ecclesia Sanctae

Mariae sermonem habebit ad populum.

In ecclesia Sancti Marci dirupta intra moenia castri

Ecclesia Sancti Marci reparetur impensis communitatis, ut tempore necessitatis,

si quando acciderit (quod Deus avertat), in ea celebrari possit.

In ecclesia Sancti Rochi extra portam oppidi

Capella maior clathra ferrea, vel saltem cancellis ligneis sepiatur. Altare

maius redigatur ad formam, et cruce, candelabris, aliisque paramentis ornetur.

Pavimentum aequetur. Sacristia cum suis necessariis perficiatur. [f.

186r] Claves apud archipresbiterum, vel alium ab eo deputandum remaneant.

Presbiter Bartholomeus de Franchinis rationem reddat omnium

redituum huius ecclesiae exactorum vicario foraneo, praesente archipresbitero

et aliis hominibus communitatis per vicarium vocandis. Liber administrationis

huius ecclesiae in posterum ab archipresbitero teneatur, qui

omni studio et diligentia agat ad exequutionem legatorum.

In oratorio Disciplinatorum, et ecclesia Sancti Petri

Ne in futurum celebretur ad altare constructum in ecclesia Disciplinatorum,

sed celebrare faciant in ecclesia Sancti Petri inhaerenti ipsi ecclesiae,

quam ad usum dictorum Disciplinatorum concedimus, qui tamen pro recognitione

iurium parochialium solvere teneantur singulis annis in festivitate

Sancti Petri ecclesiae parochiali cereum librae unius, atque illam ad decentiorem

formam redigant. Fenestrae in fronte ecclesiae Sancti Petri extructae

218

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!