14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

Guidizzolo, Santi Pietro e Paolo

[a. Acta visitationis, ff. 224v-226v;

Brescia, XXVIII, ff. 23r-24v; XL, ff. 265r-267r]

[b. Decreta particularia, ff. 204r-207r;

Brescia, XXVII, ff. 215r-216v, 219r-v, 220v-221r; XXIX, ff. 26r-31v]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DEI SANTI PIETRO E PAOLO DI GUIDIZZOLO]

[f. 224v] Die 18 martii suprascripti anni

Visitavit ecclesiam parochialem Sanctorum Petri et Pauli loci Guidicioli et

deinceps intra eius fines ecclesiam, oratoria et scholas infrascriptas. Quae

quidem de anno 1508 a summo pontifice foelicis recordationis Paulo II unita

fuit monasterio monachorum Sanctae Mariae de Gradario Mantuae,

simul cum omnibus suis iuribus, redditibus et annexis cum conditione quod

ipsi monaci tenentur sustinere vicarium perpetuum cum mercede congrua,

qui subiret omnia onera parochialia suprascriptae ecclesiae. De consecratione

huius ecclesiae non constat. Est incapax populi. Sanctissimum Sacramentum

assidue asservatur cum lampade perlucente impensis monachorum

Sanctae Mariae de Gradario. Baptisterium adest, sed incongruum.

Altaria quatuor adsunt: altare Beatae Mariae Virginis cum schola Rosarii;

altare Sancti Ioannis Baptistae cum cappellania de iurepatronatus familiae

de Cepatinis ut dicitur ex dotatione dotata redditu annuo ducatorum

14 cum onere celebrandi quinque missas in hebdomada; cappellanus titularis

est Gerardus de Puianis loci Guidicioli, annorum 24, acolytus, qui

docuit legitime de titulo beneficii et ordinibus, praedicto oneri non satisfacit

sed asserit binas missas in hebdomada celebrari fecisse per diversos

sacerdotes ex reductione facta per vicarium reverendissimi ordinarii, habitat

in domibus propriis; altare Sanctissimi Sacramenti cum schola sub

eodem titulo quae ex devotione in eo celebrare facit missam conventualem

secunda dominica cuiuslibet mensis et die sequenti officium pro mortuis.

Coemeterium patet etiam bestiis.

Sacristia adest suppellectilique sacra fere destituta in qua laici ad eorum

libitum tempore divinorum offitiorum arma deponunt vaganturque. Idem

quandoque in choro evenit.

261

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!