14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

obturentur et humo impleantur, ne in posterum usui sint. Confessionalia

duo ad formam praescriptam infra duos menses habeantur, et loco congruo

reponantur. Labra duo aquae sanctae decentia e solido lapide fiant,

quae intus ecclesiam reponantur. Sacristia construatur cum oratorio,

lavatorio, armario et aliis ad formam instructionum ubi est ostium prope

campanas inter campanile et primam culumnam; ostium vero in ecclesia

ad usum populo aperiatur immediate post sacristiam, idque totum

impensis populi.

Caemiterium ecclesiae, praesertim quod est a meridie et occidente,

sepe saltem dividatur a vinea ibi plantata in ripa fossi castri, impensis

archipresbiteri et populi infra tres menses. Vites et arbores etiam frugifere,

quae sunt in caemiterio termino decem dierum incidantur sub poena

archipresbitero decem scutorum. Amoveatur 2 sumptu populi paululum

terrae a caemiterio, ita ut ne superet cappellae pavimentum, ne humiditas

penetret, ea vero terra collocari poterit in ripa pendenti. Archipresbiter

per se ipsum omnia et singula munera curae animarum huius exerceat et

nihilominus attento numero animarum [f. 117r] decernitur coadiutorem

etiam idoneum perpetuo ex fructibus huius archipresbiteralis praebendae

manutenendum. Clericus idoneus, qui ei in ecclesia inserviat, et in habitu

et tonsura semper incedat, sustineatur. Domus archipresbiterales infra

biennium reparentur. Dominus Bernardinus Bottus obligatus ad celebrationem

missae quotidianae 3 in hac ecclesia ex legato quondam domini presbiteri

Sancti de Bottis, et qui ab anno citra non satisfecit ad satisfacendum

cogatur, et pro praeterito et in futurum summarie etiam ex officio,

propositis etiam poenis censurisve etiam interdicti 4 ingressu ecclesiae

arbitrio reverendissimi episcopi.

Schola Sanctissimi Sacramenti regulas sumat ad usum comunem provinciae

Mediolanensis aedendas pro scholis Sanctissimi Sacramenti. Scholares

magis frequentes sint circa Sanctissima Sacramenta confessionis et

eucharistiae. Missa conventualis, quae ex instituto confratrum huius scholae

dici solet celebretur ad altare maius tertia dominica cuiuslibet mensis.

Reverendus dominus Leccamus, ut asseritur, reservatarius fructuum huius

archipresbiteralis ecclesiae intra XV dies bullas suae reservationis exhibeat.

In oratorio Sancti Rochi contiguo domui parochiali

Altare tollatur infra tres dies, nec in eo amplius celebretur.

12

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!