14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

per se ipsum seu alium sacerdotem a reverendissimo episcopo probandum

satisfaciat oneri celebrandi missam omnibus diebus festis ex consuetudine,

quae in praesenti viget. Exhibeat praeterea infra mensem titulum, ac etiam

fundationem huius capellae reverendissimo episcopo, qui cognoscat de

iuribus tituli atque de oneribus eiusdem beneficii et, si quid amplius ex fundatione

eius capellaniae praestare debere cognoverit, compellat eum ad

satisfaciendum de praeteritis, et in futurum.

Provideatur de infrascriptis rebus, videlicet purificatoriis quindecim ad

formam, corporalibus tribus, scattulis seu bursis quinque pro illis asservandis,

et velis pro calicibus quinque diversi coloris pro varietate temporis.

Calix inauretur et consacretur infra mensem eiusdem titularis impensis.

Paramenta ad ornatum altaris et ad missarum celebrationem necessaria,

quae varii [f. 230r] coloris sint pro ratione temporis comparentur impensis

titularis, qui pro executione ordinationum singulis annis ex fructibus beneficii

impendat ducatorum 20 usque ad integram executionem, fiantque

sequestra et relaxa opportuna.

In oratorio Arcis

Altare saltem cancellis ligneis sepiatur, et suffita tegatur. Altare aliud versus

ianuam arcis tollatur. Fenestra, per quam introspicitur, muro obturetur.

Ostium laterale muro obturetur et construatur aliud a fronte. Pavimentum

aequetur, oratorium reparetur et ornetur.

In ecclesia Sancti Laurentii

Altare maius clathra ferrea sepiatur impensis titularis et patronorum.

Habeat crucem et candelabra duo auricalchi. Super altare appendatur operimentum,

quo ipsum altare et celebrans sacerdos contegantur, statim, et

interim non celebretur. Construatur fenestra in sacristia. Fiant duae planetae

pro diebus festis, altera viridis et altera albi coloris. Ostium, per quod

est aditus ad aedes laicales, muro obturetur infra tres dies, alioquin in dicta

ecclesia non celebretur donec factum erit.

In ecclesia Sanctae Mariae de Bethleem in Asula

Fabrica ecclesiae Sanctae Mariae de Asula quamprimum perficiatur, quae

potissimum religioni et pietati communitatis commendatur. Argentum

omne ex voto piarum personarum oblatum dictae ecclesiae, quod est apud

350

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!