14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

gregationis Sancti Georgii in Alga Venetiarum, non professus tamen. Redditus

annui eius praebenda sunt ***. Presbiter Ioseph de Federicis, canonicus

annorum 36, obtinuit canonicatum et praebendam cum onere animarum

post concilium Tridentinum absque examine. Redditus annui praebendae

sunt librarum, ut dicitur, 40 monetae brixiensis, est etiam cappellanus

titularis altaris Sancti Bartholomei, item mercenarius ad altare Assumptionis

Beatae Virginis. Presbiter Camillus Liberalis, canonicus sub titulo Sancti

Petri Barchorum, annorum 24, scientia tolerabilis, celebrat in ecclesia Barchorum

ter in hebdomada et diebus festis ex onere annexo canonicatui et ex

antiqua consuetudine praedicto canonicatui iminet onus audiendi confessiones,

ministrandi sacramenta extremae unctionis et sanctissimae eucharistiae

etiam infirmis in ecclesia Barchorum, ubi canonicus ipse die noctuque

residere solet. Habet clericatum in ecclesia Sanctae Mariae de Carmio diocesis

bergomensis, redditus aureorum XX. Habet item pensionem XX

ducatorum de camera super beneficio Sanctae Mariae in urbe Romae.

Duo item sunt canonicatus, Sancti Ioseph et Sanctae Agathae erecti sub

felicis recordationis Leonis X et Iulii ex fundatione et dotatione communitatis

Asolae, cum reservatione iuris patronatus, quorum collatio spectat ad

archipresbiterum nec onere celebrandi singulis diebus et exercendi curam

per turnum et hebdomadam seu alternatis diebus 8 et interesse divinis ut alii

canonici solent. In dicta ecclesia canonici sunt presbiter Bertonus de Daniis

qui obtinuit dictum canonicatum et praebendam nulla facta mentione curae

animarum, quam nunquam exercuit, est aetatis annorum 69 et scientia non

ferendus. Redditus annui eius praebendae sunt ***. Presbiter Ioannes Baptista

de Bevilacqua obtinuit canonicatum nullo previo examine in cura animarum

quae praebenda a primaeva institutione annexa est est aetatis 40 et [f.

237v] scientia debilis, bene audit. Redditus annui eius praebendae sunt ***.

Reverendus dominus Andreas Lipomanus, abbas canonicus, non residet ac

fructus omnes praebendae percipit quae sunt in singulis annis. Presbiter

Liberalis Lipomanus canonicus non residet ab annis quam plurimis et praebendae

fructus 9 percipit, quae sunt in singulis annis librarum ***.

Undecimus canonicatus nuper erectus a reverendissimo episcopo

Brixiensi virtute testamenti reverendi Antonii de Salis, cum reservatione

iurispatronatus praedicto capitulo et archipresbitero, si erit Asulae, et iuris

conferendi ipsi episcopo nec non onere construendi cappellam sub titulo

Sanctorum Ioannis Baptistae, Ioannis Chrysostomi, Augustini, Antonii,

322

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!