14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA CENTRALE

Octavius de Trivelennis cum Angela de Farengho, praefatus Octavius promissit

sub poena aureorum 100 et excomunicatus in subsidium dictam

Angelam omnino missam facere. Magdalena de Qualiis meretrix cui factum

fuit praeceptum sub poena fustigationis et exilii ac excomunicationis in

subsidium, ut abstineat ab inhonestis comerciis. Margarita de Maschis

meretrix publica quae promissit sub poena fustigationis et exilii abstinere ab

inhonestis consuetudinibus. Non comunicati in Paschate tres sunt, prout in

libro processuum. Schola Doctrine christianae exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti antiqua, de errectione non constat, habet

regulam antiquam non confirmatam, scholares sunt 1500 vel circa. Regitur

per ministrum, subministrum conservatorem, sindicis duobus, procuratoribus

duobus et servitoribus duobus qui singulis annis mutantur. Redditus

annui sunt librarum quinquaginta ultra ellemosinas quae expenduntur in celebrationem

missae, in cereos, oleum pro lampade sui altaris eiusque ornatum.

Administationum rationes redduntur praesente rectore, exhibiti fuerunt libri

qui bene reguntur. Schola est item Rosarii de novo instituta, habet regulam

generalem, in ea descripti sunt scholares 1800. Nullum habet redditum praeter

ellemosinas quae in ornatum sui altaris convertuntur. Computa redduntur

praesente rectore, exhibiti fuerunt libri rationum qui bene reguntur.

Consortium adest, fundatum [f. 184v] a quondam Ioanne Rubera cum 2

assignatione scutorum centum pro initio huius operis in quo adest magna

milii quantitas, quae pauperibus mutuo datur gratis sub fideiussione usque

ad tempus messis futurae. Duo deputantur admnistratores a comunitate et

unus exactor cum mercede Marcelli unius pro salma exacta. Exhibiti fuerunt

libri ex quibus compertum est Paulum Sabadinum alias exactorem

esse debitorem dicti consortii de salmis 82 frumenti, ut etiam constat

instrumento obligationis rogato per dominum Mapheum Valasinam die

XXI 3 martii 1551 praedicto domino; Marcus Bonaventura heres praefati

domini Ioannis Ruberae tenetur ex relicto praefati Ioannis destribuere

quottannis libras ducentum pauperibus, videlicet centum in festo Paschatis

Resurectionis et centum in festo Nativitatis Domini, qui tamen Marcus

accusatur de negligentia.

Oratorium Sancti Laurentii scholae Disciplinatorum, rude, altare habet in

quo onus est missarum trium in hebdomada ex relicto quondam praesbite-

89

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!