14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

Fiat archivium in sacristia, vel alio loco in aedibus, in quo asserventur

scripturae et iura et privilegia, ac exactiones ecclesiae et capellaniarum aliaeve

scripturae, quae in posterum fiant ad ecclesiam spectantes, quod archivium

duabus muniatur clavibus, altera sit apud reverendum archipresbiterum

et altera apud canonicum a capitulo deputatum. Interea vero scripturae

et privilegia in aliqua arca conserventur, quae duabus clavibus ut supra claudatur,

et claves sint apud praedictos archipresbiterum et canonicum.

Agatur contra reverendum Liberalem canonicum huius ecclesiae ob

absentiam multorum annorum ad poenam amissionis fructuum ac etiam ad

privationem ad praescriptum concilii Tridentini. Idem fiat cum illustri et

reverendo abbate Lypomano nisi infra duos menses ipse sua sponte dimittat,

ut speratur. Presbiter Bertonus de Daniis, et Ioannes Antonius Marcha

canonici, qui praebendas et canonicatus sine expressione oneris coadiuvandi

in cura animarum contra eorum erectiones et ecclesiae privilegia obtinuerunt,

infra tres menses novas obtineant provisiones ac de eis legitime

doceant coram illustrissimo domino domino visitatore, quo termino elapso

dictis canonicatibus et praebendis ipso iure [f. 223v] privati remaneant,

nec non fructus omnes male perceptos a die collationis restituant, qui reparationi

aedium canonicalium applicantur.

Fulchinus canonicus in posterum domum suam canonicalem habitet,

incipiatque termino trium mensium, ac deinde perseveret, alioquin eo termino

elapso praedicta domus sit ad usum alterius canonici coadiutoris in

animarum curatione, qui habitet absque aliqua mercede sine praeiudicio

iurium dicti Corporis Christi applicandorum.

Presbiter Bertelinus de Daniis, Ioannes Antonius Marcha, Baptista de

Bevilacquis, Ioseph de Federicis, qui onus habent coadiuvandi archipresbiterum

in animarum curatione, vigore suorum canonicatuum non exerceant

curam donec obtinuerint legitime dictos canonicatus, sub poena suspensionis

ipso facto incurrendae. Reverendus archipresbiter libros prohibitos

auctoritate Sancti Officii sibi ut dicitur traditos, termino octo dierum reverendissimo

ordinario seu inquisitori Brixiae consignet, sub poenis et censuris

libros prohibitos retinentibus inflictis. Presbiter Archadius Testa et

Laurentius Rovanus, qui ex caussis publice notis per quindecim dies sancto

altari non ministrent, missae sacrum non faciant sub poenis suspensionis

ipso facto incurrendae et scutorum 25 scholae Corporis Christi applicandorum,

et per annum oppidum Asulae non habitent, neque audeant per

343

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!