14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

Archipresbiter ipse, et canonici coadiutores, curative ne absint a sua

residentia in cura animarum exercenda sine scripta facultate reverendissimi

episcopi, eiusve cui ille hanc auctoritatem dederit, caeterisque servatis,

quae decretis Tridentini et provincialibus de curatorum absentia sancita

sunt, ne vero ipsi, eo excepto qui foris in loco Barchi resideat, extra oppidum

pernoctent, insciente et non permittente archipresbitero, qui tunc alia

ratione provideat repentinis populi necessitatibus ministerio canonici qui

foris pernoctatur.

In posterum vacante aliquo canonicatu et praebenda curata, coadiutorialive

eiusdem ecclesiae providendi quacunque auctoritate ad praescriptum

concilii Tridentini coram episcopo et examinatoribus in synodo diocesana

Brixiensi deputatis examinentur ac probentur, idoneo neque ulli sine

ea probatione fiat collatio canonicatus et praebendae eiusmodi, etiam ab

archipresbitero, ad quem ex privilegiis, consuetudineque spectat dictos

canonicatus et praebendas conferre. Caveat vero archipresbiter, ne canonicatus

et praebendas, aliaque beneficia etiam non curata, nec coadiutoralia

in hac ecclesia vacantia in mensibus reservatis sanctissimo papae, aut aliter

[f. 222r] quovismodo conferat aut provideat contra praescriptum litterarum

aut reservationum apostolicarum, nisi de hoc novam facultatem, aut

declarationem impetrarit.

Cum vero canonicatum, seu canonicatus, et praebendas Sanctae

Agathae et Sancti Ioseph vacare contigerit, non admittatur in posterum ab

archipresbitero, cui ex erectione et consuetudine dictorum canonicatuum

institutio competit, nisi is, qui a communitate praesentatus et a deputatis

in synodo examinatus a reverendissimo episcopo approbatus fuerit ad

praescriptum eiusdem concilii Tridentini.

Canonici, caeterique ecclesiastici ordinis doctrinae christianae scholis,

quae a viris fiunt intersint, adiuventque eos in pueris, aliisque docendis.

Qui vero ad confessiones audiendas approbati sint in eam curam diligenter

incumbant, ut ad poenitentiae sacramentum ea etiam occasione plures

inducant, atque adeo etiam eo ipso tempore et virorum et foeminarum

confessiones libenter audiant, in utrisque etiam scholis, qui ad id probati

sunt, aliquando sermones et cohortationes faciant.

Cum canonicatus Sanctae Agatae et Sancti Ioseph ex devotione communitatis

cum reservatione iurispatronatus erectis et constitutis auctoritate

apostolica administratio et coadiuvatio curae animarum annexa sit, cui

341

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!