14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA CENTRALE

re qui singulis annis mutantur. Redditus annuos habet librarum ducentum

praeterea elleemosinas quae expenduntur in celebrationem missae, cereos

et ornatum altaris et in pauperes sublevandos; computa non dantur, exhibuerunt

libros rationum qui bene reguntur.

Mons pietatis adest, cuius institutum est mutuo dare granum pauperibus

sub fideiussione usque ad messem futuram. In eo adsunt salmae sexaginta

milii et frumentatae ut dicitur. Regitur a tribus deputatis per comunitatem,

qui singulis quatuor annis elliguntur; exhibiti fuerunt libri in quibus recte

administrationes describuntur.

Oratorium vel 5 ecclesia Sanctae Mariae Ripae Olii campestris, in qua

nonnullae reliquiae sacrae, altare solum habet in cappella fornicata, dotatum

cum onere missae quottidianae. Redditus annui sunt librarum centum

triginta praeterea ellemosinas 6 . [f. 201r] Titularis est reverendissimus episcopus

Torcellarum, qui satisfacit per fratrem monasterii Misericordiae

Pontis Vici ordinis Heremitarum Sancti Augustini. Campanille nullum nec

sacristia. Paramenta servantur in arca lignea.

Ecclesia campestris Sancti Andreae archipraesbiteratum et plebs nuncupata,

et quae alias erat parochialis, ut fertur, non est consecrata, cum sit

restaurata a reservatario, est ampla, altare solum habet. Annui redditus

sunt descripti in visitatione Sancti Thomae. Sacristia non adest. Cimiterium

undique apertum. In ea celebratur die eius festo.

Oratorium Sanctae Mariae et Sancti Francisci Disciplinatorum prope

ecclesiam Sancti Thomae parvum, habet altare ligneum ammovibile, redditus

nullos habet, chorus pensilis est supra portam maiorem in quo scholares

conveniunt. Schola est antiqua et est sub schola Disciplinatorum civitatis

Brixiae, habet regulas ad usum provinciae Mediolanensis editas, gestant

habitum album, scholares sunt numero 22 qui quottannis solvunt marchetos

4 pro singulo, comessationes feria quinta hebdomadae sanctae habent.

Regitur a priore, subpriore, ministro novitiorum, massario, regulatore,

procuratoribus et aliis qui singulis annis mutantur. Redditus annuos habet

scutorum sex vel circa praeterea elleemosinas quae expenduntur in cereos

et ornatum oratorii; administrationum rationes redduntur praesente rectore.

Visi fuerunt libri qui bene reguntur.

159

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!