14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

tur iniunctum fuisse unius missae quotidianae celebrandae onus in hac

ecclesia Sanctae Mariae, seu in ecclesia Sanctae Aphrae civitatis Brixiae,

quibus iuribus visis reverendissimus ordinarius statuat quod iuri et rationi

convenerit, et interim satisfaciat oneri ad altare maius dictae ecclesiae Sanctae

Mariae Montis Clari.

Archipresbiter sciat munus curationis animarum huius loci praecipuum

esse archipresbiteratum, ideo illud semper omni diligentia praestabit, ut

infirmos visitet, dissidias componat, verbum Dei praedicet, confessiones

audiat, extremam unctionem ministret, et alia parochialia munera subeat.

In posterum archipresbiter sacerdotes duos perpetuo teneat idoneos ab

ordinario ad curam animarum exercendam approbatos, uti hactenus retinere

consuevisse in visitatione compertum est, qui una secum curae onus

subeant atque sacramenta ministrent, eisque congruam mercedem ordinarii

iudicio praestabit. [f. 185r] Ipsius vero reverendissimi episcopi erit, ut

illi oneri commodius satisfiat, coadiutorias duas perpetuas quamprimum

erigere, ex bonis stabilibus archipraebendae certas et congruas portiones

pro sustentatione vitae duorum sacerdotum, quibus in titulum conferantur,

assignet. Teneatur clericus ex fructibus beneficii, qui idoneus et in

habitu et tonsura incedat. Alius sit idoneus clericus, qui teneatur sumptibus

capellanorum etiam mercenariorum, et societatum.

Reficiantur aedes parochiales ad usum archipresbiteri, et duorum coadiutorum

et clericorum penes ecclesiam a parte septentrionali in locis quae

inhabitantur a massariis bonorum ecclesiae, quae ita coniunctim constructae

sint ut ostium maius omnibus commune sit; quod aedificium fiat ex

fructibus beneficii, et interim archipresbiter conducat aedes consortii, coadiutores

vero habitent in aedibus parochialibus sitis infra moenia castri.

Presbiter Bartholomeus Franchinus conductor aedium consortii inhaerentium

coemiterio infra decem dies relinquat libere dictas domos, quae sint

ad usum archipresbiteri cum pensione per eum solvenda consortio, et quia

nullam pensionem praedictus Bartholomeus decem ab hinc annis solvit,

consortio unius mensis solvat libras centum planetarum pro pensione procuratoribus

eiusdem consortii, quae impendantur in restituendis dictis

aedibus. Relinquat possessionem emptam a Lafranco de Franchinis pupillo,

cum pacto retrovendendi, dummodo infra octo annos non solverit, et

fructus de praeterito percepti in sortem principalem computentur. Relinquat

item seram unam aquarum, quae olim erat eiusdem ***, cum non con-

217

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!