14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

cura et studium sit, ut in omni ornatu retineatur Sanctissimum Sacramentum.

[f. 238v] Altare Beatissimae Mariae et altare Sancti Rochi, quae ambo

sunt extra capellam maiorem annexa parieti orientali, tribus auferantur et

paulo inferius construantur, ita ut altare Beatissimae Mariae adhaereat

parieti septentrionem versus et altare Sancti Rochi adhaereat parieti meridiem

versus sub nicia, quae ad formam instructionum construatur, et claudantur

et ornentur ad formam.

Coemiterium muro cingatur impensis communitatis. Missa parochialis

diebus feriatis celebretur in ortu solis, diebus vero festis hora tertia, nisi

pro temporum mutatione aliud reverendissimus episcopus statuerit. Cum

rector, propterea quod senectute laborat, neque multis litteris praeditus

est, animarum curatione commode satisfacere non possit, ei coadiutorem

illustrissimus visitator ordinarii assensu deputavit, summamque 20 scutorum

de fructibus eiusdem beneficii assignavit, quod vero deest pro decenti

portione, quae satis sit pro eiusdem coadiutoris sustentatione et habitatione,

provideant et satisfaciant homines et universitas eiusdem loci iuxta

promissionem factam et obligationem in actis visitationis relatam.

Sacristia amplietur, et in ea oratorium, lavatorium et armarium item ad

formam construantur. Pro sacristia infrascripta suppellex paretur, videlicet

duae planetae albae et viridis coloris cum suis manipulis et stollis, et duo

pallia eiusdem coloris pro ornatu altaris. Pluviale albi coloris impensis titularis

et scholae Corporis Christi. Purificatoria 20 ad formam. Sacculi, seu

bursae quatuor pro corporalibus asservandis, et totidem vela pro calicibus,

quae sint varii coloris, prout varietas temporum exigit. [f. 239r] Missale

unum. Parochus titularis singulis annis expendat scuta decem in reparatione

et ampliatione aedium parochialium. Arbores in bonis ecclesiae sitae

nullo modo incidantur, vel evellantur a quovis etiam parocho sine facultate

reverendissimi ordinarii. Parochus habeat et teneat clericum in habitu et

tonsura incedentem, et bona indole praeditum, qui ecclesiae inserviat.

In ecclesia Sancti Apollonii Casalis Romani

Altare redigatur ad formam, et item claudatur. Pavimentum aequetur. Tectum

resarciatur, eique suffita adhibeatur. Parietes dealbentur.

411

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!