14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

Postremo universitas et homines ipsi ad eiusdem declarationis praescriptum

reficiant, reconcinnent et reparent campanile et campanas perpetuis

temporibus, nec non teneant clericum, qui eius aetatis sit, qui dictas

campanas pulsare ac ecclesiae inservire possit. Alium vero clericum, seu

conversum abbas et fratres perpetuo teneant, qui ipsis sacerdotibus ministrantibus

inserviat. Praemissam declarationem etiam ex illius praescripto

abbas et fratres coram reverendissimo ordinario spatio trium mensium

publico documento, et legitima auctoritate reficent et acceptent, alioquin

ex eiusdem declarationis praescripto decernitur in hac ecclesia parochiali

vicarium perpetuum deputandum fore et esse, cui abbas et fratres pro tempore

provideant et assignent ex fructibus huius beneficii congruam portionem

scutorum centum singulo anno, pro eiusdem vicarii sustentatione et

unius sacerdotis secularis, qui in animarum curatione a reverendissimo

ordinario scientia, vitae ac morum honestate probatus, et adiunctus, et

coadiutor sit, ac sacramenta omnia ministret, quotidieque in hac ecclesia

parochiali celebret, aliisque divinis officiis intersit, assignata ei 1 congrua

portione ex dictis scutis centum. Quae quidem cum satis non sint ad vitam

dictorum sacerdotum et clerici sustinendam populus huius loci singulis

annis XV aureos nummos ex propriis redditibus subministret, ex eiusdem

declarationis praescripto abbas, et fratres pro tempore non teneantur ad

aliquam reparationem huius ecclesiae, aediumque parochialium, neque ad

paramenta et alias huius ecclesiae res necessarias, onerave suppeditandum,

nisi quatenus, pro eorum charitate voluerint sponte aliquid ad eiusdem

ecclesiae ornamentum, et [f. 206r] divini officii decorem contribuere, sed

praedicta omnia populus eius sumptibus perpetuo subministret, et alia exequantur,

quae superioribus et aliis decretis ipsi populo praescripta sunt.

Sacristia cum ecclesia reparabitur, quae quidem amplior et decentior

fiat, in qua item construantur oratorium, lavatorium et armarium ad formam

instructionum ex fructibus beneficii. Ematur infra mensem missale

unum; item corporalia quatuor cum suis sacculis varii coloris pro ratione

temporum, et purificatoria 30 ad formam instructionum. Fiant item quatuor

planetae coloris albi, rubri, violacei et viridis cum suis stollis, manipulis

et aliis necessariis pro festis diebus, tot item fiant albae. Item vela quinque

pro tegendo calice varii coloris pro temporum varietate. Vas aeneum

comparetur ad usum abluendi corporalia et purificatoria. Calices inaurentur

infra mensem. Tabernaculum gestatorium Sanctissimi Sacramenti cum

267

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!