14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

ni et constitutionis Allexandri III, ita ut cum vacaverit in eius collatione

serventur, quae de parochialibus a concilio Tridentino decreta sunt.

Homines et commune Sancti Firmi construere dum curent baptisterium

ad formam sumptibus suis, et tabernaculum ligneum decens ad usum

asservandi sacramentum. Item eorundem, et societatis sacramenti impensis

lampas accensa ante ipsum sacramentum teneatur. Impensae etiam pro

candelis in die Purificationis Beatae Mariae Virginis, et olivarum in dominica

Palmarum populo distribuen fiant ab eadem universitate et populo.

Pixis fiat decens adhibitis ad eam conficiendam imaginibus argenteis eidem

ecclesiae oblatis. Vascula oleorum sanctorum ad formam emantur impensis

dictae communitatis.

In posterum vero eandem ecclesiam Sancti Firmi, propterea quod a loco

Rotundischi multum distat, neque sine multa difficultate ad eam percipiendi

sacramenta et [f. 248r] divina officia audiendi gratia acceditur, in

parochiam sine praeiudicio viventis titularis erigit reverendissimus episcopus

iuxta formam Alexandri III et concilii Tridentini; sacerdoti vero, qui

eidem ecclesiae praeficiendus erit, assignentur omnes redditus et bona eiusdem

ecclesiae, nec non oblationes et proventus.

Coemiterium muro cingatur impensis communitatis. Ne fiant in posterum

nundinae in festo sancti Laurentii poenis contentis in bullis summorum

pontificum et decretis provincialium conciliorum, aliisve arbitrio

reverendissimi ordinarii, sed illas in diem sequentem seu praecedentem in

quem eiusmodi festivitas non incurrat, reiicere possint ad praescriptum

dictarum bullarum et decretorum. Reverendissimus ordinarius eligat duos

probos homines clericos, vel laycos probata vita et moribus, qui una cum

vicario foraneo et mercenario curam suscipiant omnium oblationum, quae

fiunt in dies et in festivitate sancti Firmi, et praesertim imaginum argentearum,

vestium et aliarum rerum alicuius momenti, et singulis mensibus

tribuant pro rata portione mercedem mercenario, et in fine anni reddant

rationem administrationis reverendissimo ordinario, seu alii ab eo deputato,

aliaque praestent ad praescriptum decreti provincialis.

Aedes ecclesiae sint ad usum titularis et mercenarii. Provideatur de

purificatoriis quindecim, corporalibus quatuor cum suis sacculis et tot velis

pro calicibus varii coloris, ut temporum varietas requirit. Teneatur clericus

sumptibus populi, qui idoneus sit, et semper in habitu et tonsura incedat.

383

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!