14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

quae ex his sacram communionem sumunt 601. Doctrina christiana non

exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti instituta et erecta, ut dicitur. Regitur a

massario, cancellario et duobus sindicis. Habet redditum annuum librarum

decem, quae expenduntur in ornatum altaris et celebrationem unius missae

in mense ut in statu altaris. Administrationum rationes dantur singulis

annis parocho. Fuit visitata a reverendissimo episcopo Bollano ordinario.

Clericatus Sancti Ambrosii demoliti, in territorio Casalis Alti. In praedicto

territorio Casalis Alti [f. 233r] aderat ecclesia Sancti Ambrosii quae

fuit demolita, in ea erat titulus clericatus qui in praesenti, ut dicitur, est in

persona unius Ciprioti absentis. Redditus annui dicti clericatus sunt, ut

dicitur, circiter aureorum 70 qui percipiunt ex bonis immobilibus, quae

detinentur a capitaneo Ioanne Baptista urbinatensi sub praetextu respondendi

2 fructuus titulari 3 .

Ecclesia Sancti Emiliani campestris, distat ab oppido medio miliari, est

ampla sed sine tecto et valvis et in ea alias erat cura animarum quae nunc

exercetur in ecclesia parochiali Sanctae Mariae. De consecratione non constat.

In ea non celebratur et est penitus destituta.

Oratorium Sancti Rochi Disciplinatorum, est angustum, non consecratum.

Habet unicum altare in quo duodecies in anno celebratur ex onere

annuae praestationis librarum 30 vigore dotationis antiquitus factae. In eo

est confraternitas Disciplinatorum sine regulis comprobatis. Regitur a

massario, ministro et duobus sindicis qui singulis annis mutantur vel confirmantur.

Habent redditus librarum 30 ut supra. Administrationum rationes

dantur singulis annis parocho. Fuit visitata a reverendissimo episcopo

Bollano ordinario et eius visitatoribus.

1

Aggiunto sopra.

2

Corretto da respondendis.

3

Corretto da titularis.

304

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!