14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

particulares ab ecclesia tollantur infra triduum sub poena interdicti ecclesiae,

nec amplius in ea admittantur, liceat tamen eas aptari facere iuxta formam

illarum quae sunt in ecclesia Sancti Petri Brixiae, et ad usum communem

iterum introduci a superiore ecclesia. Oratorium et lavatorium in sacristia

fiant. Caemiterium sepiatur, ita ut bestiae in eo ingredi non possint.

Domus curati quamprimum fieri potest perficiatur; ita ut in ea habitari

possit. Spacium, quod est inter ecclesiam et domum parochialem praedictam

termino XV dierum muro obturetur sub poena interdicti ecclesiae. [f.

136r] Communitas et nobiles loci, ac schola Sanctissimi omni pietate

incumbant ad ecclesiam suam reparandam, ampliandam et ornandam, ac de

omnibus necessariis instruendam, prout etiam nobis se facturos significarunt,

et peccunias iam ad hunc effectum collectas adesse dixerunt, parochus

autem pro huius visitationis decretis exequendis, expendat et ipse singulis

annis scuta decem, donec haec decreta omnia perfecte exequutioni

mandata fuerint, eamque ob causam sequestra et relaxa quotannis 1 fiant

etiam a vicario foraneo.

Martinus et fratres de Resconis, qui ex causa conductionis bonorum

huius ecclesiae restant debitores de libris ducentum vel circa huic fabricae ut

dicitur applicatis, termino mensis satisfaciant, alias reverendissimus ordinarius

eos ad satisfactionem compellat propositis poenis et censuris arbitrio

eiusdem ordinarii etiam interdicti ab ecclesia. Provideat rector de clerico

idoneo, qui in habitu et tonsura incedat et ei inserviat. Praedictus 2 rector

nisi termino mensium duorum in actis huius visitationis, vel coram reverendissimo

ordinario legitime doceat se non teneri ad manutentionem coadiutoris

iuxta formam bullae suae provisionis, compellatur a reverendissimo

ordinario ad eum manutenendum, nec non ad restitutionem fructuum dicti

coadiutoris pro annis praeteritis, quae fabricae ecclesiae applicentur.

Scholares Sanctissimi Sacramenti statuta sub titulo sancti Rochi alias

facta 3 reverendissimo ordinario exhibeant confirmanda vel regulam generalem

ad usum provinciae Mediolanensis edendam habere procurent ac servent.

[f. 136v] Unionem scholae Sancti Rochi ab ipso ordinario obtineant.

Bona ipsius scholae praevio incantu plus offerenti locentur.

1

Corretto da quottannis.

2

Corretto da praedoctus.

3

a cancellato.

72

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!