14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA CENTRALE

calicis, pelviculae, mantilia et mappae ad instructionum formam. Capsulae

duae in ecclesia affigantur ad oblationes et eleemosinas populi pro dictarum

cappellarum constructione colligendas, altera ad cappellam maiorem cum

inscriptione, quae indicet pro fabrica cappellae maioris, altera vero extra

cappellam maiorem cum inscriptione pro fabrica aliarum duarum cappellarum,

ut liberum unicuique sit in earum quamlibet [f. 166r] pro eius pietate

elemosinam immittere. Utraque vero duabus clavibus diverso fabrili opere

munita sit, quae penes fabricae praefectos asserventur. Elligantur fabricae

praefecti tres, qui praedictis omnibus fabricis et earum ornamentis operam

suam navent omnemque peccuniae summam a quovis exigendam tam oblationes,

et eleemosinas cum omnibus impensis in librum distinctae ex ordine

refferant ut, cum opus fuerit, rationes facile iniri possint.

Tectum vero ecclesiae ex praescripto conventionis instrumento resarciatur,

sarctumque 14 ac tectum in perpetuum expensis beneficii parochialis

ipsius rectoris fructibus servetur. Quod vero ad cuiuslibet alterius partis

huius ecclesiae reliquum attinet, quae in posterum reparatione, vel instauratione

indigeret, praedictus rector titularis, ac praefati cappellani deinceps ad

ipsam instaurationem et reparationem pro rata parte teneantur iuxta declarationem

a domino Soldo, et domino Stella, vigore facultatis eisdem in praedicto

conventionis instrumento concessae faciendam. Quo si nulla sequetur

declaratio, vel quo ipso tempore sequatur, parochus ipse et cappellani pariter

ad ratam concurrant, et pro rata summae quae in eo instrumento continetur.

Liber status animarum conficiatur ad formam decretorum provincialium.

[f. 166v] In hac archipresbiterali ecclesia, cuius populus valde numerosus

est, et aliqua pars etiam ab ecclesia longe distat, quoniam unus coadiutor

cum archipresbitero satisfacere non potest 15 ministrandis sacramentis

et cultui divino inserviendo, duo perpetuo sint coadiutores, qui in hoc

munere archipresbiterum adiuvent tam in sacramentis ministrandis, quam

in missae sacrificio celebrando, et reliquis in ecclesia ministeriis obeundis,

quibus singulis detur stipendium 16 ad rationem scutorum quinquaginta singulis

annis ex fructibus huius beneficii. Sustineatur quoque ex iisdem fructibus

clericus idoneus, qui vestitum et tonsuram clericalem defferat, ecclesiaeque

in munere suo inserviat. Coadiutores in domibus ecclesiae habitent,

et ab agricultura, aliisque eiusmodi operibus abstineant. Cappellani

titulares, ac cappellanus Corporis Domini communibus expensis alium clericum

habeant, qui eis in missae sacro inserviat, et vestitum tonsuramque

165

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!