14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA CENTRALE

Ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae campestris, constructa a comunitate

loci domus de Marco nuncupati concessa nonnullis fratribus ordinis Sancti

Hieronimi del Flexo a nonnullis laycis de Lode qui praetendunt hanc ecclesiam

esse suam. Non est consecrata, altaria tria habet quorum infrascripta

sunt dotata videlicet. Altare Sancti Ioseph dotatum a quondam praesbitero

Antonio de Carpenis plodiis duodecim terrae quae possidentur a fratre

priore huius ecclesiae cum onere missarum duarum in hebdomada, qui satisfacit.

Aliud est legatum factum per quondam dominum Ioannem et dominum

Bernardinum de Laude de anno 1514 plodiorum quatuordecim terrae

cum onere heredibus collocandi fructus in tot bonis quousque sufficiant ad

stipendium congruum missae quottidianae, qui heredes non satisfacerunt et

aduc possident bona qui heredes sunt dominus Baptista et nepos de Lodis.

Vicini petunt hanc ecclesiam consecrari [f. 195r] et ei applicari dicta bona de

Lodis ad effectum ut missa quotidiana celebretur computato legato praesbiteri

Antonii Carpeni. Sacristia non adest neque cimiterium sed mortui sepeliuntur

in ecclesia licet non sit consecrata. Domus est annexa, in qua habitat

prior sive gubernator; prior est frater Moises de Tienis de Brixia, habet

licentiam ministrandi sacramentum penitentiae.

Oratorium Sancti Iacobi campestre, altare habet absque redditu. In eo

aliquando celebratur ex devotione.

[b.] [f. 156r] In ecclesia parochiali Sancti Laurentii loci de Fiesco

Pixis tutius claudatur cum cooperculo. Tabernaculum ligneum intus drapo

sericeo circumvestiatur. [f. 156v] Baptisterium a parte septemtrionali constructa

nitia reponatur cum sacrario ad formam, et claudatur. Ostium vero

in dicta navi obturetur. Vasa oleorum sacrorum ad formam reducantur,

eisque cotula et sacculus ex serico fiant.

Altare maius clathra ferrea sepiatur, et bradella ad formam reducatur

impensis pensionarii infra annum. Altare Nativitatis Beatae Mariae, et bradella

ad formam aptentur, sepiaturque cancellis ligneis. Fenestella lateralis

muro obturetur, et haec omnia fiant expensis reddituum vacantium. Altare

137

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!