14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA CENTRALE

Pralboino, Sant’Andrea

[a. Acta visitationis, ff. 182v-185r;

Brescia, XL, ff. 362r-364r]

[b. Decreta particularia, ff. 140r-142r;

Brescia, XXVII, ff. 41r-43v]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DI SANT’ANDREA DI PRALBOINO]

[f. 182v] Die veneris XI mensis martii praedicti anni

Visitavit et caetera ecclesiam parochialem Sancti Andreae praeposituram

nuncupatam loci Pralboini et deinceps intra eius fines infrascriptas ecclesias,

cappellas, oratoria, scholas et loca pia. Non est consecrata, satis ampla.

Sanctissimum Sacramentum assidue asservatur super altari maiori in tabernaculo

marmoreo, ante quod lampas ardet impensis praepositi. Reliquiae

nonnullae adsunt inventae in altari maiori. Baptisterium adest [f. 183r]

decens, non tamen ad praescriptum neque loco congruo collocatum. Altaria

novem adsunt, videlicet altare maius, altare Visitationis Sanctae Mariae

Ellisabet, dotatum annuo redditu librarum quinque centum, quae reservatae

dicuntur illustrissimo cardinali de Gambara, qui celebrare facit cum

annua mercede scutorum triginta in anno. Onus est celebrandi missae quotidianae.

Cappellanus mercenarius est praesbiter Iacobus Bonetus cremonensis,

aetatis annorum 50, legitime docuit de ordinibus, habitat in domo

illustrissimorum comitum de Gambara Pralboini.

Altare Sancti Antonii abbatis, dotatum redditu annuo librarum 50 a

quondam domino Tonolo de Guarinonibus cum onere missae quotidiane,

quae a reverendissimo ordinario reducta fuit ad quatuor ob tenuitatem redditus

et dicitur de iure patronatus comunitatis Pralboini. Cappellanus titularis

est presbiter Hector de Mantellis brixiensis, aetatis annorum 68,

docuit de titulo et de ordinibus praeter de prima tonsura et quatuor minoribus.

Habitat in domo paterna.

Altare Sanctae Mariae Conceptionis dotatum annuo redditu aureorum

duodecim a quondam domino Ioanne de Rubera cum onere missae quotidianae

ad quod tenetur comunitas quae satisfacit, licet praedictum stipendium

taxatum a testatore ipso non sufficiat. Cappellanus mercenarius est

87

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!