14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

quidem oneri opportunis incumberent canonici si domos haberent, in quibus

habitare apud ecclesiam possent ut alii tres canonici, ideo populus eiusdem

universitatis impensa curet omni solicitudine rationem inire, ut aedificetur

ecclesia ad usum dictorum duorum canonicorum, quae aliis aedibus

canonicalibus omnia haec erant, situsque in hunc usum eisdem concedatur

ab archipresbitero legitima auctoritate.

Tres saltem clerici accolyti semper in habitu incedentes, quorum alter

impensis [f. 222v] archipresbiteri teneatur, alter vero et capituli et archipresbiteri,

tertius impensis etiam omnium confraternitatum et capellanorum,

qui titulo canonicatus, capellani, seu legati, aut nomine scholarum in hac

ecclesia celebrant. Impensae, quae ad sacramenta administranda, reliquaque

officia parochialia exercenda spectant in his, quae non providebuntur vel a

societate Corporis Christi vel a communitate, ea fiant sumptu archipresbiteralis

beneficii. Quae vero impensae pertineant ad officia capitularia in

choro, ut puta paramenta et mappae pro divinis officiis, et missa conventuali

quotidie celebranda, fiant communi sumptu archipresbiteri cum capitulo

pro rata parte fructuum omnium cuiuscunque praebendae archipresbiteralis

et canonicalium, sine ulla deductione etiam functionis caussa.

Cera omnis, quae datur in officiis, quae celebrantur pro mortuis aut

quae datur in funere, excepta illa quam singuli clerici in manibus gestant et

quae occasione etiam vel matrimoniorum, vel sponsorum benedictionis,

vel baptismi in ecclesia, aliave quavis offertur, ea tamen excepta quam scholis

piis dari iam consuetudinis est, deinceps consensu archipresbiteri et

capituli, ac canonicorum in visitatione praestito sit archipresbiteri et capituli

cum onere providendi semper ceram et intortitia in omnibus missis

etiam privatis, et aliis officiis parochialibus archipresbiteri, ac etiam pro

cereo paschali et pro distributione, quae fit in festo Purificationis Beatae

Mariae, si quid vero defuerit suppleatur eiusdem archipresbiteri et capituli

sumptu. Oblationes vero, quae in missa fiunt, et alia emolumenta omnia,

quae ratione curae obveniunt, sint solius archipresbiteri, exceptis illis quae

consueverunt esse societatis Corporis Christi, [f. 223r] et si quid privatim

donatur alicui sacerdoti, qui etiam aliquod officium parochiale ministrarit

in ecclesia vel foris. Sit capsa in sacristia duabus clavibus munita, quarum

una sit penes archipresbiterum, et altera penes capitulum, in qua capsa

reponantur eleemosinae quae dantur pro celebrandis officiis mortuorum

tam a privatis quam a scholis.

342

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!