14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA CENTRALE

Fiesse, San Lorenzo

[a. Acta visitationis, ff. 194r-195r;

Brescia, XL, ff. 287r-288r]

[b. Decreta particularia, ff. 156r-158r;

Brescia, XXVII, ff. 87r-89v]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DI SAN LORENZO DI FIESSE]

[f. 194r] Die iovis XVII praedicti mensis et anni

Visitavit et caetera ecclesiam parochialem Sancti Laurentii loci del Fiesco et

deinceps intra eius fines infrascriptas ecclesias et oratorium, quae consecrata

creditur et inornata et in ea Sanctissimum Sacramentum assidue conservatur

in tabernaculo super altari maiori, ante quod lampas ardet impensis

rectoris. Baptisterium adest incongruum. Altaria quinque habet, videlicet

altare maius, altare Praesentationis seu Nativitatis Beatae Mariae dotatum

a quondam praesbitero Bartholameo de Gambaris et a quondam de

Cartapaciis, redditibus annuis scutorum viginti duorum cum onere missae

quotidinae vacat et missae tres a curato celebrantur ex ordine reverendissimi

ordinarii cum annua mercede librarum 22. Altaria reliqua indotata,

sachristia nulla. Cimiterium est undique apertum.

Domus parochialis est ecclesiae annexa quae locatur laico. Redditus

annui huius parochialis beneficii sunt scutorum 75 cum pensione ducatorum

25 de camera domino Oratio Iuvenali. Rector titularis [f. 194v] est

praesbiter Ioannes Costa brixiensis, aetatis annorum 54, legitime docuit de

titulo et ordinibus, habitat cum matre et fratre in aedibus laicalibus, clericum

non habet. Animae sunt 2000 ex quibus 800 sanctam comunionem

summunt. Schola Doctrinae christianae exercetur.

Schola Corporis Domini antiqua, de cuius errectione non constat,

habet regulas non comprobatas. In ea descripti sunt scholares numero 140.

Regitur a duobus sindicis et ministro qui singulis annis mutantur et in

ingressu scholae a scholaribus novis nescit quid solvitur. Redditus annuos

habet librarum decem praeterea ellemosinas quae impenduntur in cereos,

oleum pro lampadae et ornatum altaris. Computa quottanis videntur praesente

rectore ut videtur ex libris.

135

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!