14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VISITA AI MONASTERI

Asola, Monastero di Santa Chiara

[a. Acta visitationis, ff. 744r-745r;

Brescia, XIII, q. 5b (1-3)]

[b. Decreta particularia, ff. 187v-189r, 227r-228r;

Brescia, X, ff. 158r-160r; XIII, q. 10 (52-55)]

[a.] [f. 744r] MONASTERIUM SANCTAE CLARAE

Visitavit ecclesiam, monasterium ac sacristiam monialium Sanctae Clarae

loci Asolae districti Brixiensis sub regula secunda latiore sanctae Clarae

militantium, quae regimini ac curae fratrum minorum Sancti Francisci subsunt;

recitant officium more Romano. Primo autem loco exteriorem ecclesiam

visitavit, deinde a provinciali, ac earum confessario *** [f. 744v] tribusque

aliis sacerdotibus aetate provectioribus in monasterium deductus a

monialibus congruo processionis ordine in capitulum exceptus fuit. Ubi

habuit de more sermonem. Primo in ecclesiam interiorem, tum clausuram

totam, deinceps monasteriun diligenter exquisivit. Moniales sunt numero

24. Videlicet professae ab officio 19. Conversae professae 5. Ecclesia exterior

et interior est satis angusta et demissa.

Sanctissimum Sacramentum asservatur in fenestella in pariete, quae

etiam in ecclesia interiori est aperta. Fenestella sacrae communionis est

nimis magna. Fenestrae ecclesiae interioris in viam publicam respiciunt et

sunt demissae. Fenestra in loco confessionis habet laminam quae aperiri

potest penitus. Adsunt et aliae fenestrae, ex quibus in viam publicam prospici

potest.

Reverendissimus ordinarius concessit facultatem duabus conversis

egrediendi e septis monasterii, soror Mariae de Guerris et soror Helisabeth

de Rubeis, causa quaestuandi eleemosynam dummodo non pernoctent

foris; ipsae vero abusae sunt facultate, nam et ad alia negotia egressae sunt,

scilicet ad ornandum altare in ecclesia exteriori, ad sternendum lectum

confessarii, ad sua praedia visenda et ad alia, et aliquando extra monasterium

pernoctarunt, ut ipsae dixerunt; hac de caussa censentur excommunicationis

sententiam incurrisse, una etiam ex ipsis ingressa est intra claustra

fratrum Sancti Francisci.

423

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!