14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

trium legatorum quae omnia possidet, et habet onus celebrandi diebus festis

et septies in hebdomada. Exhibuit provisionem primi legati tantum et instrumenta

eius ordinum, ex quibus apparet promotum fuisse ad subdiaconatum

in 16 et ad sacerdotium in 20 aetatis suae anno. Habebat dispensationem

promovendi posse ad sacerdotium in 25 anno. Coadiuvat in cura animarum,

quo in munere non est scientia tolerabilis. Habitat in domibus propriis.

In dicta ecclesia est aliud pium relictum a quondam reverendo Petro de

Viis de Roma omnium eius bonorum, cum onere celebrandi omnibus diebus

festis de praecepto, cui oneri satisfit. Cappellanus amovibilis est Franciscus

Lanciavechia loci Rotundischi, annorum 65, sacerdos, qui docuit legitime

de eius ordinibus. Non habet beneficium. In munere celebrandi potest

tolerari, exercet quoque curam animarum, sed eo in munere non videtur

scientia tolerandus. Suspectus est de avaritia [f. 245v] et mercatura. Habitat

in domibus propriis. Coemiterium parietibus vallatum est. Sacristia adest

sed nimis angusta. Domus praepositurales ecclesiae annexae sunt. Fabrica

ecclesiae nihil habet, sed praepositus et communitas ad libitum contribuunt.

Redditus annui praepositurales sunt scutorum 200, super quibus est

onus sustinendi cappellanum curatum, cui oneri praepositus satisfacit.

Praepositus titularis est Iulius de Toninis loci Canneti, annorum 61,

sacerdos, qui promotus fuit ad subdiaconatum in 20 et ad sacerdotium in

21 suae aetatis anno ex dispensatione legati Bononiensis concessa dummodo

in 22 anno constitutus esset. Docuit de titulo praepositurae quam obtinuit

in permutationis cum praepositura Sanctae Mariae de Rovano de anno

1565. Scientia in munere parochi quo fungitur potest tolerari. Habitat in

domibus praeposituralibus sine clerico. Cappellanus mercenarius cum

annua mercede aureorum 12 et victu; et coadiutor praepositi in cura animarum

est Mattheus de Toninis loci Canneti, annorum 58, sacerdos, qui

docuit legitime de eius ordinibus. Scientia in munere coadiuvandi, non est

tolerandus. Est bonae vitae. Habitat simul cum praeposito. Animae sunt

circiter 2250, quae his sacram communionem sumunt sunt 1500. Scholae

Doctrinae christianae frigide exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti. Erecta in dicta ecclesia praepositurali de

anno 1507, non habet regulas approbatas. Regitur a duodecim consiliariis,

duobus massariis, duobus sindicis, quatuor visitatoribus et tot visitatricibus

qui mutantur sed non quotannis. Habet redditus annuos librarum 160

ex quibus vi diversorum legatorum celebrantur officia terdecim quot annis

372

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!