14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

testitudine lateritia, suffulta culumna marmorea in angulo cum pedestallo.

Clathra ferrea sepiatur super gradu superiori a duabus partibus apertis.

Altari extra capellam maiorem a latere epistolae fiat idem ornamentum,

quod fiet altari Sanctissimi Sacramenti, quo ad tegumentum, gradus et

clathram. Altaria alia omnia tollantur, quod si alia construenda erunt, ne

fiant nisi cum nitia vel capella extra parietem eminentem, et in loco a reverendissimo

ordinario designando, et ab utroque latere ecclesiae, quae sibi

invicem respondeant et conveniant.

Ostium sacristiae fiat in angulo capellae maioris iuxta clathram ferream

e regione ostii campanilis. Oculus fiat in sacristia in pariete orientem versus

pro tuenda sacristia ab humiditate. Pavimentum sacristiae aliquantum

elevetur, vel tabulis sectilibus, vel fornicibus parvis et strictis. In sacristia

fiat armarium ex tabulis nuceis ita amplum, ut capiat capsulas ductibiles

distinctas, longeque patentes, in quibus, et pro colorum varietate, indumenta

sacra expansa dispartitaque et [f. 184r] ordine asserventur.

Oratorium extruatur cum scabello, ut sacerdotes celebraturi paulisper

sese ante colligere, atque orare possint. Lavatorium item cum sinu concavo

ad aquam recipiendam ad formam extruatur in pariete coemiterium versus.

Thurribulum cum acerra et cochleari comparentur quamprimum impensis

scholae Corporis Christi, quae talia sint ut loci dignitati respondeant. Velamina

quattuor pro calicibus, varii coloris pro ratione temporum emantur.

Calices omnes intra duos menses inaurentur, et praesertim calix prophanatus,

qui denuo conflandus est. Corporalia decem et purificatoria quadraginta

infra tres menses cum bursis ad usum corporalium quattuor comparentur.

Pelviculae item tres decentes eodem termino habeantur. Paramenta

pro ornatu altaris, et ad usum celebrationis missarum varii coloris iuxta

ritum ecclesiae ex instructionibus comparentur impensis reservatarii.

Eadem confraternitas provideat de mappis quattuor ad usum sacrae communionis.

Vas item aeneum cum binis manubriis, et satis amplum ad usum

abstergendi calices et lavandi corporalia ematur.

Quoniam extra ecclesiam ab utroque latere cuilibet aditus patet ad coemiterium,

unde multa foeda in illo committuntur, mandatur ut ab utraque

parte inter murum vallantem coemiterium et parietem frontispicialem

ecclesiae alius murus erigatur, tam eminens ut nemo in coemiterium possit

ingredi, in dictis tamen muris extruendis duae fiant portae cum suis valvis,

sera et clavi munitis, neque aperiantur nisi quando [f. 184v] coemiterio uti

215

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!