14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

dominica cuiuslibet mensis, cui satisfit. Praedicta vero scuta colocata fuerunt

in tot bonis stabilibus. Parietibus dictae ecclesiae haeret capsina. In

predicto oratorio seu ecclesia est confraternitas.

Confraternitas Disciplinatorum

Antiqua, que regulas approbatas caret. Regitur a massario, ministro et

duobus sindicis, qui bis in anno mutantur. Redditus annui sunt librarum

68, computato pro legato aureorum 30. Bona predictae scholae alienantur

quoque etiam sine superioris facultate, quae impenduntur in reparationem,

ornatum predicti oratorii, in missas et officia divina celebranda, item in elemosynas

pauperibus. Administrationis rationes bis in anno redduntur

coram vicario foraneo. Scholares comessationes habent praesertim in die

Coenae Domini. Fuit visitata de anno 1566 a reverendissimo ordinario.

1

Franciscus - ordinibus aggiunto in interlinea.

2

dominic cassato.

[b.] [f. 240r] In ecclesia Sancti Thomae apostoli parochiali,

et abbatia loci Aquaenigrae

Tabernaculum ligneum, in quo asservatur Sanctissimum Sacramentum

desideratur in forma ampliori, et decentiori. Ostiulum tabernaculi, quod

est a latere, aperiatur in fronte. [f. 240v] Conopea pro tabernaculo operiendo

fiant varii coloris, prout temporis varietas exigit. Pixis, in qua asservatur

Sanctissimum Sacramentum ad formam ampliorem et praescriptam

redigatur, et haec omnia impensis societatis Corporis Christi.

Construatur capella in ingressu ecclesiae septentrionem versus, in qua

locetur baptisterium ad formam reducendum, et clathris ferreis sepiatur

intra annum impensis communitatis. Vascula oleorum sacrorum in ciborio

conserventur, sed ad formam prius redigantur. Vasculum vero olei infirmorum

asservabitur in fenestella construenda in capella maiori meridiem versus.

Altera construatur fenestella in eadem capella a latere evangelii pro sacris

359

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!