14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

cui de presenti non satisfit ob carentiam sacerdotis. Annui redditus sunt

librarum quadraginta quinque, quae in casu carentiae sacerdotis errogandae

sunt pauperibus ex dicto relicto; ad dictum altare sancti Rochi aliud adest 2

onus missarum duarum in hebdomada ad quod tenetur idem consortium

ex relicto comitis Iacobi de Schazetis, annui redditus sunt librarum quadraginta

imperialium. Cappellanus mercenarius est suprascriptus praesbiter

Camillus de Ferrariis.

Praeterea in haec 3 ecclesia est onus missarum quatuor singulis mensibus

ex relicto quondam Bernardini Carariae dicti Tondini ad quod tenetur

dominus Alexander Cararia pro medietate et pro alia medietate domini

Baptista et Achiles fratres de Careria, dominus Alexander satisfacit. Aliud

est onus missae unius in hebdomada, ad quod tenetur dominus Baptista

Rocha ex relicto [f. 196r] quondam domini Francisci Rochae eius patris,

qui in specie obligavit petiam terrae ubi dicitur ad Croppellum, qui dominus

Baptista satisfacit. Cimiterium est undique septum, sacristia est angusta,

domus parochiales sunt contiguae ecclesiae intermedio cimiterio in

quibus nunc habitat massarius bonorum ecclesiae, quae reparatione egent.

Redditus annui huius beneficii parochiales sunt scutorum centum vel circa

cum annua pensione scutorum quinquaginta domino Ioanni Antonio de

Gasparinis rectoris fratri. Rector est archipraesbiter; titularis est praesbiter

Ioannes de Gasparinis brixiensis, aetatis annorum 60, ab annis quindecim

praeteritis per re[sin]iationem reverendi domini Alberti de Cavrianis prioris

Sancti Marci de Mantua, legitime docuit de titulo et ordinibus. Nullum

habet clericum. Animae sunt 977, ex his sacram comunionem sumunt 500.

Schola Doctrinae christianae exercetur.

Schola Corporis Domini errectionem neque regulam habet; descripti

sunt scholares 50; excipiuntur soldos 3 a quolibet scholaro cum in scholam

admititur; regitur a duobus sindicibus et massario qui non mutantur. Redditus

annuos habet scutorum duorum ac etiam ellemosinas cum onere missae

unius in hebdomada ex legato quondam Ioannis de Ghidinis; expendunt

in celebrationem dictae missae, in cereos ac offitia pro confratribus;

administrationum rationes redduntur praesente rectore, filii quondam et

heredes Ambrosii de Cabballis alias masarii huius scholae debitores remanent

dictae scholae librarum -, soldorum 10, occasione administrationis;

exhibuerunt libros qui bene 4 describuntur.

142

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!