14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

ca cuiuslibet mensis ex fundatione regulae ipsius scholae, quo die etiam

tenentur confiteri peccata et sanctissimam Eucharistiam sumere. Schola

haec ab anno cum dimidio citra incepta fuit, in ea descripti sunt maschuli

numero 45 et foeminae numero 300, habent regulam Nominis Dei. Regitur

a rectore, vicerectore, sindico 9 et massario qui singulibus annis mutantur.

Nullum habet redditum, praeter eleemosinas quae in structuram oratorii

praedicti convertuntur ut ex eorum libris exhibitis constat.

Oratorium Sancti Rochi amplum et decens, altaria tria habet. In eo celebratur

singulis festis ex voto comunitatis; cappellanus mercenarius est

praesbiter Patricius de Lode, cappellanus item Sancti Ioannis Baptistae in

ecclesia archipresbiterali cum mercede annua librarum quinquaginta. Redditus

nullos habet praeter eleemosinas, quarum curam habet massarius

deputatus a comunitate et expenduntur in ornatum et reparationem oratorii

ut ex libris exhibitis visum fuit.

Oratorium Sancti Petri campestre, parvum, sine redditibus. In eo celebratur

die eius festi. Vertitur in usus profanos. Annexa est domus parva

cum pauco viridario, in qua habitat laicus, heremita nuncupatus, sine

tamen facultate ordinarii.

Oratorium Sancti Faustini, clericatum nuncupatum, apertum, indecens,

altare habet. Redditus annui sunt librarum sexaginta. Clericus titularis est

reverendus dominus Tranquillus Soldus canonicus brixiensis qui nullum

sustinet clericum.

[f. 178v] Oratorium Sanctae Mariae Annunciatae campestre monialium

Sanctae Mariae Pacis Brixiae, amplum, indecens, vertitur in usus profanos.

Altaria tria habet indecentia, in eo non celebratur nisi aliquando ex devotione

fictabilis bonorum dictarum monialium.

Oratorium Sancti Silvestri apertum, diruptum et indecens in quo quoque

se recipiunt exules et latrones ut dictum fuit. Nullum redditum habet.

In eo non celebratur.

Ecclesia Sancti Francisci fratrum Capucinorum altare habet. Sanctissimum

Sacramentum conservatur pro comunione fratrum. Sachristia est

56

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!