14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VISITA AI MONASTERI

Canneto, Monastero di Sant’Elena

[a. Acta visitationis, ff. 742r-743r;

Brescia, XIII, q. 4i (1-3); XL, 180r]

[b. Decreta particularia, ff. 185r-186v, 236r-237v;

Brescia, X, ff. 155r-156r; XIII, q. 9 (46-48), 10 (49); XIX, q. 4c (11-13)]

[a.] [f. 742r] MONASTERIUM SANCTAE ELENAE

Visitavit ecclesiam, monasterium ac sacristiam monialium Sanctae Helenae

loci Canneti brixiensis diocesis sub regula Sancti Augustini militantium,

quae regimini ac curae reverendissimi ordinarii subsunt. Primo autem loco

exteriorem ecclesiam visitavit, deinde a tribus sacerdotibus aetate provectioribus

in monasterium deductus, a monialibus congruo processionis

ordine in capitulum exceptus fuit. Ubi habuit de more sermonem. Primo

[f. 742v] loco ecclesiam interiorem, tum clausuram totam, deinceps monasterium

et cellas omnes diligenter exquisivit. In eo moniales sum numero

27 videlicet. Ab officio professae numero 14. Novitiae numero 3. Conversae

professae numero 10. Ecclesia exterior habet palcum supra portam, ex

qua moniales sacram missam audiunt, parum decens, et organum iuxta

illud. Non habent ecclesiam interiorem.

Sanctissimun Sacramentum asservatur in muro et fenestella. Post altare

maius adest locus in quo ecclesiam inferiorem fabricare intendunt. Adest

fenestella cum crate ferrea, magna, quae etiam pro loco collocutionis utuntur.

Clausura non est satis tuta, nam muri in aliquibus locis sunt demissiores.

Redditus et onera, ut in schedula signatus A, aureorum ducentum, ex

quaestu vero aureorum 84. Haec ex scrutinio monialium reperta fuerunt.

Aere possunt moniales XII praeter quaestum, addito vero quaestu XVIII.

Mater sive priorissa ab hinc annis quindecim citra nunquam mutata fuit.

Vicaria ab hinc annis octo.

Habent facultatem mittendi conversas extra clausuram, sed illas emittunt

etiam ad alia negotia. Clausura non servata fuit, nisi a tribus annis praeteritis

citra, nam et puellae, quae causa educationis in eo commorabumur

aliquando et praecipue tempore vindemiarun egrediebantur, et ingrediebantur

ad libitum, et quottidie puellae adibant monasterium causa ediscendi

417

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!