14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

missarum ad altare maius. Altare Pietatis tollatur statim; nec deinceps ad

illud celebretur, poena suspensionis ipso facto incurrenda.

Ostium laterale ecclesiae, qua fit transitus per coemiterium meridionale,

muro claudatur et a fronte ecclesiae duo alia ostia aperiantur, quorum

alterum ad mulierum ingressum sit, alterum vero virorum, ob laudabilem

ipsorum distinctionem, quae usu recepta est. Confessionalia quattuor fiant

ad formam instructionum infra tres menses. Archipresbiteri et coadiutorum

curae sit aliquam inire rationem, ut ecclesiae tectum pro illius et loci

dignitate aliquo decenti opere exstruatur; idque potissimum agant apud

illustrissimum marchionem Gonzagam et populum.

[f. 181r] In oblationibus, quae fiunt diebus solemnibus, non exponatur

patena osculanda, sed instrumentum pacis adhibeatur.

Sacristia habeat armarium vel vestiarium ad paramenta servanda ad formam

instructionum. Oratorium fiat in loco, qui est e regione sacristiae septentrionem

versus ad formam. Sacculi seu bursae corporalium quinque diversi

coloris, pro ratione temporum, comparentur ad formam dictarum instructionum.

Purificatoria item 30 ad dictarum praescriptum, infra mensem.

Ostium coemiterii, quod vergit ad meridiem, claudatur sera et clave; nec per

illud transitus sit ad oratorium Disciplinatorum, sed ad eorum usum aliud

ostium construatur inter ipsum coemiterium et ecclesiam Sanctae Mariae.

Archipresbiter teneat clericum ex fructibus archiprebendae, qui idoneus sit et

semper incedat in habitu et tonsura. Alius clericum idoneus sit, qui sumptibus

coadiutorum et societatis Corporis Christi teneatur perpetuo.

In ecclesia Sanctae Mariae Disciplinatorum

Altaria duo, quae sunt a latere cappellae ex asseribus constructa, statim tollantur.

Claves dictae ecclesiae serventur penes archipresbiterum. Ad altare,

quod est in oratorio disciplinatorum, non celebretur, poena suspensionis

ipso facto incurrenda. Scholares statis diebus in ecclesia archipresbiterali

sanctissimum eucharistiae sacramentum sumant. Electio officialium fiat

praesente archipresbitero, et per ordinarium confirmentur. Eodem archipresbitero

praesente singulo anno rationem administrationis reddant.

[f. 181v] Pro schola Corporis Christi

Electio officialium fiat praesente archipresbitero, et confirmetur ab ordinario.

Servent regulas ad usum totius provinciae Mediolanensis editas. In pro-

205

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!