14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

Casaloldo, Santa Maria

[a. Acta visitationis, ff. 232r-233r;

Brescia, XXVIII, ff. 36v-38r; XL, f. 210v-211v, 224r-225v]

[b. Decreta particularia, ff. 211r-212r;

Brescia, XXVII, ff. 204r-205r; XXIX, ff. 35r-36v]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DI SANTA MARIA DI CASALOLDO]

[f. 232r] Die 24 praesentis mensis et anni

Visitavit ecclesiam parochialem Sanctae Mariae loci Casalis Alti et deinceps

intra eius fines infrascriptam ecclesiam, oratorium et scholas. In ea cura

animarum, quae alias [f. 232v] exercebatur in ecclesia Sancti Emiliani, translata

est ob populi comodum. Sanctissimum Sacramentum assidue asservatur

cum lampade accensa impensis curati, quod repertum fuit in vase

vitreo. Baptisterium adest, sed incongruum. Altaria quatuor, videlicet altare

maius; altare Sanctissimi Sacramenti cum schola sub eodem titulo, quae

celebrare facit missam conventualem in prima dominica cuiuslibet mensis

et die sequenti officium pro mortuis et hoc ex ipsius scholae instituto; altare

Sanctae Catharinae et Sancti Gordiani cum schola Sanctae Catharinae, in

eo ex huius scholae instituto celebratur missa secunda dominica cuiuslibet

mensis et die sequenti officium pro mortuis ex collectis; altare aliud indotatum.

Coemiterium saeptum parietibus. Sacristia adest sed suppellectili

fere destituta. Domus parochialis ecclesiae contigua est intermedia via.

Fabrica ecclesiae nullos certos redditus habet praeter collectas. Redditus

parochiales sunt scutorum circiter 125, ex quibus titularis tenetur habere

cappellanum qui quotidie celebret, in praesenti tamen illum 1 non habet.

Rector titularis est praesbiter Dominicus Barchinus loci Castriguffredi

annorum 41, sacerdos, qui docuit de ordinibus praeterquam de minoribus.

Habet etiam clericatum cappellae Sanctae Mariae Elisabeth in ecclesia praepositurali

Castriguffredi, de cuius titulo et huius parochialis legitime

docuit. In munere quo fungitur scientia vix tolerandus, studio tamen proficiet.

Est in ecclesia sordidus negligens et potius astronomia adictus quam

ecclesiae disciplinae. Est delatus super nonnullis eccessibus. Non habet

clericum. Habitat in domibus parochialibus. Animae sunt circiter 980,

303

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!