14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

per sint omnes clerici et in habitu clericali incedentes, spe tamen initiandi,

qui laycis pueris praeferantur et omnes ab ordinario probentur, eiusque

concessione scriptis impetrata, in eius numerum recipiantur; et assignatio

sponte facta per eandem communitatem 25 scutorum pro sufficienti

sustentatione eiusdem capellani, praesertim quod accedit etiam consensus

reverendissimi ordinarii et praedictae communitatis praetensae patronae,

cui si ordinarius expedire iudicaverit, applicare poterit etiam fructus et redditus

percipiendos ex bonis relictis a quondam rectore Francisco de Cantinis

in primo et secundo legato, qui etiam omnibus divinis officis intersit, ac

quinquies in hebdomada et diebus festis celebret. Altare Beatae Mariae

Rosarii restringatur, ut redigatur ad formam, ita ut inter cancellos et altare

adhiberi possit bradella, et spatium tamen remaneat sacerdoti celebranti et

clerico inservienti. Habeat crucem et candelabra duo auricalchi.

In fronte ecclesiae praeter portam maiorem, aperiantur duo alia ostia et

portae laterales muro obstruantur, et loco, quo porta lateralis meridionalis

obstruitur, fiat capella, quae capellae Rosarii respondeat. Fiant tria confessionalia

ad formam. Sacristia amplietur septentrionem versus, cuius longitudo

ab ipsius sacristiae angulo usque ad campanile se extendat. In eadem sacristia

construantur oratorium et lavatorium ad formam. Pro sacristia provideatur

de infrascriptis rebus, videlicet duabus planetis violacei et viridis coloris

pro diebus festis. [f. 244r] Planeta una cum suis dalmaticis, stollis, manipulis

et pluviale albi coloris. Pulvinaribus duobus panni serici pro festis diebus.

Purificatoriis 40, ad formam. Sacculis, seu bursis pro corporalibus asservandis

quatuor, et totidem velis pro calicibus varii coloris, ut temporum

varietas requirit. Palliis duobus violacei et viridis coloris pro ornatu altaris

maioris. Tabella, in qua notentur officia, anniversaria et missae, quae in dies

celebrari solent. Item libro in quo sacerdotes celebrantes in dies scribant.

Fructus et redditus, qui percipiuntur ex bonis quondam rectoris Petri

de Viis de Roma relictis communitati cum onere eligendi sacerdotem amovibilem,

qui teneatur celebrare singulis festis et bis in hebdomada in ecclesia

parochiali Sancti Mauritii, sint in posterum ad usum unius portionis pro

uno sacerdote, qui perpetuo curam animarum exerceat et omnia munia

parochialia subeat in eadem ecclesia, qua de re communitas etiam consensum

praestitit, qui sacerdos ab hominibus eiusdem communitatis eligatur

et reverendissimo ordinario praesentetur ad praescriptum concilii Tridentini.

Si autem fructus et redditus dictae portionis ad sustentationem eiu-

376

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!