14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

sfactum; partem vero bonorum per eum testatorem relictorum possident

dominus Antonius Cagionus et David Amidanus et alii.

Cimiterium est undique circa ecclesiam septum in quod patet hostium

domini Antonii Cagioni. Sacristia est parva, domus parochialis est annexa

ecclesiae satis ampla, cum viridario et arca mediante cimiterio. Redditus

annui huius beneficii archipresbiteralis sunt scutorum circiter ducentum

decem cum annua pensione scutorum centum de camera reverendo domino

Claudio Gonzaghae qui promissit contribuere reparationi ecclesiae singulis

annis. Archipraesbiter [f. 197v] habet 1 onus coadiutorem in cura animarum

sustinendi. Titularis archipresbiter est reverendus dominus praesbiter

Altobellus Mandolla de Orisiis brixiensis, aetatis annorum 57 per

permutationem cum reverendo don Andrea de Antoninis, legitime docuit

de titulo et ordinibus, habitat in domibus parochialibus; est etiam vicarius

foraneus, coadiutorem non habet, in presentia. Clericum domi alit in habitu

incedentem. Animae huius parochiae sunt 2400, ex his 1600 sacram

comunionem sumunt. Concubinarii sunt dominus Ludovicus Zenavonus

filius quondam domini Francisci cum Lucretia de Marinonibus, qui Ludovicus

infra quinque dies eam omnino missam facere promissit sub poena

aureorum 100 et excommunicationis pro quo fideiussit dominus Dominicus

Maghella. Praeterea ut inditum fuit, vivunt in concubinatu Maggius de

Mozonibus cum Helisabeth Pelosa, David Avidanus cum muliere nuncupata

Magrena; iugales separatim cum schandalo viventes sunt Iosephus

Viga et *** Pizemina. Schola Doctrinae christianae exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti coepta de anno 1516, de errectione non

constat, regulas habet non comprobatas. Scholares descripti sunt numero

226. Reguntur a sindico, massario et servitore et duodecim consiliariis qui

quottanis mutantur. Redditus annuos habet librarum 120 vel circa praetera

elleemosinas quae expenduntur in celebrationem missae et ornatum [f.

198r] altaris. Computa fiunt praesente archipraesbitero; exhibiti fuerunt

libri et bene reguntur.

Consortium pauperum adest, cuius institutum est destribuendi redditus

in pauperes 2 pro fine, nullo habito delectu pauperum et absque tamen

interventu rectoris. Redditus annuos habet salmarum centum quadraginta

grani; computa redduntur comunitati, quae deputat tres masssarios; exhibiti

fuerunt libri rationum et bene reguntur.

148

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!